Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

136 Petri Cathedram atque Ecclesiam principalem“. Item:l) „Cum Fabiani locus, idest, locus Petri et Cathedrae sacerdotalis vacaret.“ Non vocasset Romanae Urbis sedem Petri locnm et Petri ca~ thedram, nisi pro certo tenuisset,Petrum fuisse primum ibi Episcopum. —Eus ebiu s Caesar.:2) „Petrus, ait, natione Galilaeus, Christianorum Pontifex primus, cum Antiochenam Ecclesiam fundasset, Romam proficiscitur, ubi Evangelium praedicans, viginti quinque annis eiusdem urbis Episcopus perseverat.“—S. E p i p h a ni us3): „Episcoporum in Roma successio hanc consequentiam habuit: Petrus et Paulus, Linus, Cletus, Clemens, Evaristus etc.“ _S. A mbrosius: „Auctor est nobis huius asseitionis Petrus Apostolus, qui Sacerdos fuit Ec­clesiae Romanae“. 4) Quod antiquis Scriptoribus idem sit Sacerdos ac Episcopus, explorata res est. — Doro then s:5) „Linus post Coryphaeum Petrum Romae Episcopus fuit.“ — Sozomenus: 6) „Non sine divina providentia factum est, ut mortuo Felice, solus Libe­rius Romanae Ecclesiae praeesset, ne Petri sedes ulla infamiae macula aspergeretur.“ —• S. Optatus Mil.: 7) „Negare non potes, scire te, in Urbe Roma Petro primum cathe­dram episcopalem esse collatam.“ Item: „Sedit prior Petrus, cui successit Linus.“ — S. Hieronymus:8) „Simon Petrus-------Romam pergit, ibique 25 annis cathedram Sa­ce rdotalem tenuit.“ Et: 9) „Cum successore piscatoris et discipulo crucis loquor. Ego Bea- titudini tuae, idest, Cathedrae Petri communione consocior.“ — S. Augustinus:10) „Petro enim successit Linus, Lino Clemens.“ Et: n) „Cathedra tibi quid fecit Ecclesiae Ro­manae, in qua Petrus sedit,et in qua nunc Anastasius sedet?“— Prosper: ,2) „Sedes Ro­ma Petri.“ — Sulpitius: 13) „Divina apud urbem religio invaluerat, Petro ibi Episcopa­tum gerente.“ 10. Quantum ponderis ac momenti recensitis documentis insit, stringentissima argu­mentatione exponit laudatus F o g g i n i u s,14) quem audire nostro quoque tempore operae pre­tium est. Sic autem loquitur: „At vero quid? tot testes, tam antiqui, tam graves D. Petri in urbe moram testantur, et tamen non defuerunt nostrorum temporum homines, qui de ea dubitaverint? Heu audax omnia perpeti mortale genus! Ecquae nam reperiri umquam po­terit verax historia, si haec tot firmata testibus falsa est? Adde aetatem, qua Clemens Ro­manus, Irenaeus, Tertullianus etc. testati hoc sunt. Scilicet cum recens adhuc erat Petri me­moria, cum Romana Ecclesia pauper erat, cum Romanos Pontifices non plausu, sed male­dictis, non cultu, sed gladio Ethnici Principes persequebantur. Qua nam itaque fronte rem scribere potuissent, quam falsitatis argueret Roma universa? Qua moti spe, si quorum favo» ri velificari studuissent, opprobriis tantummodo divites erant et aerumnis? Quid quod Tertullianus et Cyprianus Romanis Pontificibus infensi exstiterunt? Quid quod Cle­mens, Ignatius, Papias, Irenaeus, Cyprianus etc. viri erant sanctissimi, quos sine impio ausu, mendacii et adulationis crimine reos arbitrari non licet? Neque vero praetermittendus silentio hoc loci est ille alius Heterodoxorum conatus, qui Clementem, Papiam, Irenaeum, ceterosque laudatos Patres plus nimio credulos clamant, multisque obnoxios fuisse tum juris tum facti erroribus, quos studiose notatos recensent. Egregiam sane laudem tam bene nosse SS. Patrum effugere auctoritatem! Si trium primorum saeculorum Patres creduli, et simpli­ces fabularum sectatores exstiterunt, de Religione Christiana iamque actum est: quos 1) epist. ad Anton. — 2) in chron. a. 44. — 3) Haeres. 27. — 4) post, epist. 20. cl. 1. edit. Migne. — 5) In syno­psi. — 6) 1. 4, 14. — 7) 1. 2. contra Parmen. — 8) de Viris illustr. - in Petro. — 9) epist. ad Damas. — 10) epist. ad Gene­ros. — 11) 1. 2. c. 51. contra litteras Petilian. — 12) Carm. de ingr. — 13) Hist. Sacr. 1. 2. — 14) Op. cit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom