Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
135 gnaverunt; quos inter praeter Hugonem Grotium, cuius testimonium in superioribus audivimus, commemorandi sunt: Guilielmus Cave, cuius haec sunt verba: „Petrum Romae fuisse, sedemque in ea aliquamdiu tenuisse, cum toto antiquorum coetu intrepide affirmamus. Testes damus omni exceptione majores, et ex ultima antiquitate petitos“, quibus enumeratis, concludit: „Igitur post tot veneranda nomina, tot clara primae vetustatis monumenta, quis rem tam perspicue, tam constanter traditam in dubium revocabit? Certe, si tam densa testium nubes, tam concors veterum sententia pro cuiusvis ingenii pruritu sit vellicanda, actum erit penitus de primorum saeculorum memoria, nec cuiquam ultra suam aetatem sapere licebit“. *) Item Samuel Basuagius: 2) „Neque enim, inquit, ulla unquam fuit traditio, quae maiori testium numero cingatur, ut de Petri in Urbem adventu dubitari non possit, quin omnia historiae convellantur fundamenta.“ Ipse Calvinus3) dicit: „Et tamen propter hunc Scriptorum consensum non pugno, quin illic mortuus fuerit (Petrus), sed episcopum fuisse, praesertim longo tempore persvaderi nequeo. “ 9. Neque tamen Caveus et Basnagius, qui Petrum Romae fuisse tam fortiter pro- pugnaveruut, eoque minus alii S. Sedis hostes, volunt concedere, Petrum sic fuisse Romae, ut Episcopalem etiam Cathedram sibi Romae constitutam habuerit: ut nimirum ista saltem ratione declinarent, ne Episcopos Romanos in Episcopatu, quem gerunt, successores esse S. Petri cogerentur fateri. Sed vero si ipso Caveo et Basnagio assertoribus, omnia historiae fundamenta convellenda sunt, si actum erit de memoria primorum saeculorum, dando licentiam in dubium vocandi, fuisse Petrum Romae, rem nimirum tot testibus comprobatam, idem manebit periculum eidem fidei historicae, negando, Petrum Episcopatum gessisse Romae. Quod factum non minus, atque illud de eius Romam adventu nititur certissimis et gravissimis testibus, atque antiquitatis monumentis. Mittimus testimonia eorum, qui docent Petrum fundasse Romanam Ecclesiam, nimirum S. Irenaeum, S, Dionysium, Corinthiorum Episcopum, Clementem Alexandrinum, Origenem 4), Arnobium b), S. Athanasium 6), S. Joannem Chrysost. '), S. Cyrillum Hierosol. 8), ii dumtaxat loquantur testes, qui dicunt Petrum habuisse Romae Cathedram Episcopalem, primumque in ea sedisse, et successores nactos fuisse Romanos Episcopos. Romanum S. Petri Episcopatum testantur: C ai us, vocari solet presbyter, qui contra Artemum scripsit, et floruit versus finem secundi saeculi. Sic autem habet de Victore Papa: „Tertius ac decimus a Petro fuit Romae Episcopus.“ °) Dicere Victorem decimum tertium a Petro Episcopum Romanum fuisse, idem est, ac dicere: Petrum fuisse primum Episcopum. — Auctor Carminum contra Marcionem. Floruit secundo saeculo. Canit autem:10) „Hac cathedra* Petrus qua sederat ipse, locatum maximo Roma Linum primum considere jussit.“ Et infra: „Constabit pietate vigens Ecclesia Romae, composita a Petro, cuius successor et ipse, jamque loco nono cathedram suscepit Hyginus.“ — Tertullianus l1): „Sicut, inquit, Smyrnaeorum Ecclesia Polycarpum ab Johanne conlocatum refert, sicut Romanorum Clementem aPetro o rd i n a- tum i t i d e ra: perinde utique et caeterae exhibent, quos ab Apostolis in Episcopatu constitutos Apostoliéi seminis traduces habeant.“— S. Cyprianus: n) „Navigare audent ad 1) Hist. Liter. Saecul. Apóst. — 2) Annál, politico. Eccl. ad a. 64. — 3) Inst. 1. 4. c. 16.— 4) locis sup. citatis. 5) in Psalm. 106. —6) in Apolog. de fuga.— 7) Homil 2. in epist. ad Rom. — 8) Catech. 6. — 9) apud Luseb. Hist. Eccl. 1. 5, 18. 10) 1. 3. Carmin. cap. 9. (operum Tertull, t. 2. edit. Migne.) — 11) de praescript. c, 20. — 12) epist. ad Corn.