Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
129 „Et portae inferi non praevalebant adversas eam“ '), „Ecce ego vobiscum sum omnibus diebas, usqae ad consummationem saeculi“ 2); et quidem duratura est cum forma seu constitutione, quam ab Auctore suo Christo accepit, quam amittere nequit, quin hoc ipso desi- * nat esse Christi Ecclesia. E doctrina vero, primo Capite huius Constitutionis definita ac declarata, fide divina certum est, Primatum seu supremam Petri auctoritatem ad Constitutionem Ecclesiae quam maxime pertinere. Unde prono fluit alveo, Primatum usque ad consummationem saeculi exercendum esse, nec proinde illum unquam desinere posse. Idque eo a fortiori, quod ipsa verba, quibus Christus Primatum in Petro instituit, perpetuitatem eiusdem apertissime loquantur, quorum ope Ecclesia instituta est instar aedificii, supra Petrum tamquam fundamentum exstruendi, porro instar regni, cuius clavium possessor sive princeps sit Petrus, denique instar ovilis, cuius pastor idem sit Petrus. Jam si Ecclesia supra Petrum, tamquam fundamentum suum aedificata est, quomodo fieri potest, ut hoc subtracto fundamento non collabatur? Quomodo Ecclesia, si est regnum, cuius summa potestas Petro data est, hac cessante potestate, non desoletur? Quo demum modo fieri queat, ut pastore gregis sublato, grex ipse conservetur et non dispergatur? Sed porro perpetuitatem Primatus probat etiam finis, ob quem ille institutus est. Finis autem Primatus non alius est, quam unitas fidei et communionis, ad quam efficiendam et conservandam illum Christus instituit. „Fuit illa omnium Patrum ratio et sententia consentiens, hoc visibile Caput ad unitatem Ecclesiae constituendam et conservandam necessarium fuisse,“ sunt verba Catechismi ex decreto Concilii Tridentini editi 3). Christus Dominus non plures, sed unam Ecclesiam constituit, ac ideo prima, potiorque Ecclesiae praerogativa in unitate posita est, quod jam Synodus Constantinopolitana I. definivit. 4) Hunc Primatus finem jam ipsae imagines aedificii, regni, ovilis, quibus Christus Ecclesiam Petri curae committendam adumbrat, satis indicant, illum vero clarissime Traditio illustrat. Jam S. Irenaeus scripsit6): „Ad hanc enim Ecclesiam (Romanam)------nec esse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est, qui sunt undique fideles.“ — S. Cyprianus 6): „Üt unitatem manifestaret (Christus), unam Cathedram constituit, et unitatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit ... Et primatus Petro datur, ut una Christi Ecclesia et Cathedra una monstretur.“ — S. Optatus Mi lev.7): „Negare non potes Petro cathedram episcopalem primo collatam, in qua una cathedra unitas ab omnibus servaretur, ne coeteri Apostoli singulas sibi quisque defenderent; ut jam schismaticus et peccator esset, qui contra singularem cathedram, alteram colloca- ref. Ergo cathedram unicam, quae est prima de dotibus (Ecclesiae) sedit prior Petrus.“ Idem scribit 8): „Bono unitatis beatum Petrum-------praeferri omnibus Apostolis meruisse .“ — S. Pacianus Barcinonensis, Optati coaetaneus ait9): „Ad Petrum locutus est Dominus, ad unum ideo,ut unitatem formaret ex uno.“ — S. Hieronymus1"): „Pro- pterea, inquit, inter duodecim Apostolos unus eligitur, uc capite constituto, schismatis tolleretur occasio;“ consonat S. Ge 1 a si u s Papa verbis citatis addendo "): „et una demon- staretur compago corporis Christi, quae ad unum caput gloriosissima dilectionis societate 1) Matth. 16. — 2) ibid. 28. — 3) ad art. 9. Symb. §. 12. — 4) in Symbolo fidei. — 5) contra Haer. I. Ill, c. 3. — 6) de Unit. — 7) contra Parmen. 1. 2. — 8) ibiJ. 1. 7. —■ 9) epist. 3. — 10) contra Jovin. 1. 1. — 11) epist. ad Orient. 14.