Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
127 Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam,“et „tibi dabo claves regni coelorum,“ et iteruft „pasce agnos meos, pasce oves meas,“ ad unum et solum Petrum citra reliquos Apostolos fuerint dicta, b) Quaecunque omnibus Apostolis una cum Petro illis in locis dicta fuerunt, ea Petro etiam soli dicta sunt; sed omnibus etiam una cum Petro Apostolis nullibi dicta sunt, quae uni Petro Dominus dixit. Unde necessario sequitur, iis, quae soli Petro dicta fuerunt, illum constitutum fuisse principem et caput Apostolorum; ea vero, quae Apostolis omnibus una cum Petro dicebantur, ad eosdem pro distinctionis ratione, quae Petrum inter ac reliquos intercessit, referri. d) S. Augustinus apertissimis verbis docet, Petrum in persona sua claves accepisse, ideoque beatum illum praedicat dicens *): „Numquid melior Razias, quam Petrus Ap., qui ubi dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi, tam beatus a Domino appellatus est, ut claves regni Coelorum accipere mereretur.“ Et alibi *): „Petrus solus inter Apostolos meruit audire: Tu es Petras: et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam. Dignus certe, qui aedificandis in domo Dei populis Lapis esset ad fundamentum, Columna ad sustentandum, Clavis ad regnum.“ Lapis ad fundamentum respondet illis Christi verbis ad Petrum: Tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam; Columna ad sustentandum verbis Christi his: Et portae inferi non praevalebunt adversus eam: Clavis ad regnum verbis istis: Et tibi dabo claves Ecclesiae, quo nomine regni coelorum Ecclesiam significari nullus dubitat. Quando ergo S. Augustinus in aliis locis in Petro ac per Petrum claves ipsi Ecclesiae datas esse dicit, profecto nec Chrijsto, nec sibimet ipsi contradicere, nec aliud significare voluit, quam Petrum claves non ut donum personale, quod cum morte eius cessare oportuisset, sed ut donum perenne, primatui annexum, atque in successores transfundendum, et cum caeteris communicandum accepisse; seu quod idem est, S. Pater significare voluit, finem, in quem Christus claves Petro dedit, esse ipsam Ecclesiam, bonum nempe et emolumentum fidelium. Mens ergo S. Augustini haec est, eatenus in Ecclesia sunt, et permanent claves, quatenus in ea perennis primatus institutus est, penes quem sunt claves. Quatenus Christus Ecclesiae suae dedit clavigerum, dedit et claves. Hanc esse mentem S. Augustini inde quoque oppido liquet, quod doceat, Novatianos, qui se a Petro, super quem Christus suam aedificavit Ecclesiam, cuique claves regni coelorum tradidit, alienaverunt, claves non habere, sed amisisse; dicit enim °): „Hinc nec eos, inquit, audiamus, qui negant Ecclesiam Dei omnia peccata posse dimittere. Itaque dum in Petro petram non intelligunt, et nolunt credere, datas Ecclesiae claves regni coelorum, ipsi eas de manibus amiserunt.“ Tantum ergo abest, ut S. Augustinus senserit, non ipsi Petro proxime esse datas a Christo claves, ut affirmaverit etiam, quod cum hae a Petro deriventur in Ecclesiam, neque harum participem posse esse, qui sejunctus a Petro esset. CAPUT II. DE PERPETUITATE PRIMATUS BEATI PETRI IN ROMANIS PONTIFICIBUS. Quod autem in beato Apostolo Petro princeps pastorum et pastor magnus ovium 1 1) I. 1. contra Gaudent, c. 31. — 2) Serm. 29. de Sanctis. — 3) lib. de agone Christian, c. 31. 7*