Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
126 cui innixa Ecclesia immota stat. Haec autem fides, qua firmat Ecclesiam, non est ilia, qua credidit, hoc est virtus fidei, quippe per eam ipse salvus factus est, et cum Christo regnat in coelis: sed fides, qua Ecclesiam firmat, ea est, quam cum potestate praedicavit, et praedicat in suis successoribus, idest professio fidei eius auctoritate stabilis, i) b) Verba S. Pauli 1 2): „Petra autem erat Christus,“ nihil habent cum Christi verbis, ad Petrum directis: „Tu es Petrus et super hanc petram etc“ commune. Paulus 1. c. loquitur de petra deserti, ex qua Moyses aquam eduxit, et quam Christi Domini, populum gratia refrigerantis, typum fuisse docet. Christus autem loquitur de petra, supra quam- ipse Ecclesiam suam esset aedificaturus. Miratur S. Ambrosius 3) Christi dignationem, nomen Petrae discipulo tribuentis. „Magna autem, inquit, Christi gratia, qui omnia prope vocabula sua discipulis suis donavit. Petra est Christus . . . etiam discipulo suo huius vocabuli gratiam non negavit; ut et ipse sit Petrus, quod de petra habeat soliditatem constantiae, fidei firmitatem.“ c) Exinde, quod, postquam Petrus seorsim solus accepisset potestatem ligandi et solvendi, tardius 4) eadem potestas etiam reliquis Apostolis simul, conjunctim cum Petro collata fuerit, sequitur tantum, potestatem Petro concessam ab illa Apostolorum non fuisse genere diversam, sed gradu. Quod ita explicat S. Leo M. 5): „Inter beatissimos Apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis, et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est, ut coeteris praeemineret.“ Sed ante Leonem jam animadvertebat Origenes 6): „Quod licet Christus, quae uni Petro supra concessa sunt, hic omnibus quoque videtur tribuisse ... at quoniam prae iis . . . peculiare aliquid Petro tribui oportebat . . . privatum illud Petro attributum est: dabo tibi claves regni coelorum; priusquam illud: quaecunque alligaveritis super terram etc. Et sane si ad evangelica scripta animum diligenter appellamus, ibi magnum inveniemus discrimen, et excellentiam eorum, quae Petro prae iis, quae aliis dicta sunt, etiam in iis rebus, quae Petrum inter, et eos communes esse videntur.“ „Fatemur, observat Nicolaus Coeffetan, 7) ligandi solvendique plenissimam potestatem Apostolis quoque fuisse concessam ac commissam: sed pari auctoritate fuisse cum Petro, negamus. Neque vero quis unquam probaverit, cuique eorum dictum, quod uni Petro dictum docet Evangelium: tibi dabo claves regni coelorum. Vertat se in omne latus, omnem moveat lapidem, nihil simile invenerit; ideoque frustra fuerit in eorum cum Petro aequalitate constituenda. Itaque nostra sententia est, speciali quadam ac privata ratione promitti Petro procurationem clavium, haud solum cum amplitudine potestatis ligandi atque solvendi (hoc enim et ad Apostolos spectat), sed etiam cum titulo ac dignitate capitis, ut quidem eius imperii vis etiam in reliquos Apo. stolos transfundatur, sed quam nonnisi ordine quodam, ac relatione ad Petrum unitatis ecclesiasticae fontem a Christo constitutum nanciscantur.“ Similia sunt, quae egregie disputat Franciscus Hallierus. 8) Probe attendatur ad sequentia: a) verba Christi „quaecunque alligaveritis, quaecunque solveritis super terram,“ et quae sunt huiusmodi ad omnes Apostolos, non tamen citra Petrum fuerunt directa; cum e contrario verba: „tu es 1) Vide Cardin. Veronesius de necessaria fidei, commun. cum. Apóst. Sede. Brixiae 1783. et Mamachius, Orig. et antiquit. Christ. I. 4. p. 2. item De Romani Pontif. suprema potestate docendi. Disputatio theologica Neapoli. 1870. — 2) 1 Cor. 10, 4. — 3) in Luc. 1. 6. n. 97. — 4) Matth. 18, 18. — 5) epist. 74 ad Anastas, episc. — 6) in Mattii. Cap. 18. — 7) Monarch. Eccles. Cath. 1. 1. discuss, cap. 7. — 8) de sacr, election, et ordin. par. 3, sect. 5. Romae 1734.