Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

122 jurisdictione uti regendo, praesidendo, gubernando, ut patet ex Isaia *): „Qui dico Cyro, pastor meus es tu,“ et Ezecbiele, z) qui futurum Messiam, qua pastorem praedicit his ver­bis : „Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David, ipse pa­scet eas, et ipse erit eis in pastorem.“ Et in Psalmo, s) ubi legimus: „Reges eos in virga fer­rea,“ graecus et hebraicus textus habet: „Et pasces eos in virga ferrea.“ Eodem modo apud Matthaeum, 4) ubi noster textus habet: „Exiet mihi dux, qui regat populum me­um Israel,“ graecus habet: „qui pascat.“ Eodem sensu etiam profani Auctores verbum grae- cum, quod latiné pascere significat, adhibent, v. g. Homerus. 5) Christus Pastor, dicen­do Petro „pasce,“ Petrum etiam constituit pastorem; dicendo autem „pasce agnos me­os, pasce oves meas,“ illum Pastorem universalem, Pastorem totius gregis et ovilis, Pa­storem omnium fidelium et Pastorum constituit. Pastor fuit Christus, nam ipse dixit: 6) „Ego sum Pastor bonus,“ nemo autem dixerit, Christo Pastori summam regendi gre­gem suum potestatem non convenisse. Ipse jam ex hoc mundo discessurus, cum Petro agnos et oves suas pascendas traderet, eum vicarium suum in munere pastorali iis plane verbis constituit, quibus ipsius pastorale ministerium apud Ezechielem praedictum legimus. Quidquid vero est de sensu verborum, quibus Christus gregem suum Petro pascendum tradidit, eadem secundum naturam objecti accipienda esse nemo dubitat. Quamob- rem, cum Christus Petri pastorali curae homines committat, jam de pascuis verbi divini et salu­tis verba Salvatoris intelligenda sunt. Jam vero pastoris est, gregem in salutaria pascua ducere, a pascuis malis avertere etc. Unde Petrus, qui homines, Christi fideles accepit pascendos, id modo, qui hominibus congruit, hoc est, doctrina, praeceptis atque legibus praesta­re debet, seu quod idem est, Petrus pascendi mandato regendi potestatem accepit. Nec alia inter Petrum pastorem, et fidelium gregem ratio intercedit, quam quae ex Christi doctrina inter pasto­rem et oves proprias est. Jam autem Christus ovibus proprium esse docet,7) ut vocem pastoris sui audiant, et eum sequantur. Ergo Christus cum Petrum totius gregis sui Pastorem institueret, tale hoc Petri pastorale munus esse voluit, ut totus ei grex obedire teneretur. In quem locum S. Joannis observat Auctor libri „Quis est Petrus ?“ 8) : „Certum est usque adeo, ut evidens sit, so­li, et ut aiunt, individuo Petro cum aliorum exclusione id officii, pastoris universalis fuisse com­missum, utpote quem solum in praesentia aliorum Apostolorum rigoroso adeo examine Christus probaverat, an prae reliquis se plus diligeret: Diligis me plus his? et ait Petro: pasce agnos meos, pasce oves meas. Haec immediata et universalis Christi missio est soli Petro propria, nec alteri cuicumque Apostolo, nec universo Apostolorum Collegio communis, nisi ut sub Petro et ipsi pascant. Non suprema tantum haec jurisdi­ctionis potestas est, sed et universalis, quippe in totum gregem. Nullus hic distinctioni scho­lasticae locus in jurisdictionem immediatam et mediatam: una enim Christi voce totus * grex pascendus Petro immediate est traditus: pasce agnos meos, pasce oves meas. Non pastores magis, quam grex, non minus agni quam oves, sed et matres et filiae, idest fideles singuli et universi uni Pastori omnium, Petro fuerunt et immediate quidem a Christo subjecti. Deus locutus est, si coelum et terra praetereant, haec Filii Dei verba non prae­teribunt: pasce agnos meos, pasce o v e s m e a s. Sileant ranae, dum coelum tonat! 5. SS. Patres et antiquissimi Scriptores Ecclesiastici hoc eodem sensu sacrum * 10 1) u, 28. — 2) 34, 23. — 3) 2, 9. — 4) 2, 6. — 5) II. 1, 63. et 263. Od. 4, 532. — 6) Joann. 10, 11. — 7) Joann. 10. — 8) Ratisbonae 1790.

Next

/
Oldalképek
Tartalom