Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
115 CAPUT L DE APOSTOLICI PRIMATUS IN BEATO PETRO INSTITUTIONE. Docemus itaque et declaramus, iuxta Evangelii testimonia, primatum iurisdictionis in universam Dei Ecclesiam immediate et directe beato Petro Apostolo promissum atque collatum a Christo Domino fuisse. Unum enim Simonem, cui jam pridem dixerat: Tu vocaberis Cephas ‘), postquam ille suam edidit confessionem inquietis: Tu es Christus, Filius Dei vivi, solemnibus his verbis allocutus est Dominus: Beatus es Simon Bariona: quia caro, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est: et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam: et tibi dabo claves regni coelorum: et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis 2). Atque uni Simoni Petro contulit Jesus post suam resurrectionem summi pastoris et rectoris jurisdictionem in totum suum ovile, dicens: Pasce agnos meos: pasce oves meas °). Huic tam manifestae sacrarum Scripturarum doctrinae, ut ab Ecclesia catholica semper intellecta est, aperte opponuntur pravae eorum sententiae, qui constitutam a Christo Domino in sua Ecclesia regiminis formam pervertentes negant, solum Petrum prae caeteris Apostolis, sive seorsum singulis sive omnibus simul, vero proprioque jurisdictionis primatu fuisse a Christo instructum; aut qui affirmant, eundem primatum non immediate, directeque ipsi beato Petro, sed Ecclesiae, et per hanc illi ut ipsius Ecclesiae ministro delatum fuisse. Si quis igitur dixerit, beatum Petrum Apostolum non esse a Christo Domino constitutum Apostolorum omnium Principem et totius Ecclesiae militantis visibile caput; vel eundem honoris tantum, non autem verae propriaeque jurisdictionis primatum ab eodem Domino nostro Jesu Christo directe, et immediate accepisse; anthema sit. % OBSERVATIONES. 1. In Capite primo proponitur doctrina, divinitus revelata, de apostoliéi Primatus in Beato Petro institutione, in qua declaranda doctrina sequentes errores Concilii Patribus obversabantur: Primus error est, qui simpliciter negat divinam Primatus jurisdictionis institutionem, estque pseudo-reformatorum saec. XVI. quibus praeluserunt quodammodo Wicleffi'ae et Hussitae. Hi enim, quum omnem potestatem ex decreto absolutae praedestinationis derivarent, prout Ecclesiae visibilitatem, quae juxta ipsorum commenta ex solis praedestinatis constat; ita caput visibile eiusdem a Christo Domino esse in Petro Apostolo institutum negare debuerunt. 4) Protestantes vero convenienter doctrinae suae de fide sola salvifica, juxta quam fidelis quivis sibi ipse est justificationis causa instrumentális et minister, contendunt, omnes fideles per Baptismum aequaliter esse Sacerdotes, aequaliter Evangelii Miniis Joan. 1. 42. — 2) Matth. 16. 16-19. — 3) Joan. 21. 15-17. — 4) Conf. Ártic. Wicieffi a Martino V. damnat. 37. 40. 41. et Artie. Hussii 9. 10. 11. 12. 27. 28. 29. Hard. Cone. T. VIII.