Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XIII.

306 vandi etiam Constitutiones et Decreta, quibus pravae eiusmodi opiniones, quae isthic diser­te non enumerantur, ab hac Sancta Sede proscriptae et prohibitae sunt. Datum Romae in publica Sessione in Vaticana Basilica solemniter celebrata anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo septuagesimo, die vigesima quarta Aprilis. Pontificatus Nostri anno vigesimo quarto. Ita est. Iosephus Episcopus S. Hippo­lyti, Secretarius Concilii Vaticani. OBSERVATIONES. Doctrina huius Capitis dirigitur contra errores recentiores Semirationalismi. 1. In primo Articulo prooemii instar declaratur duplicis generis esse nostras cogni­tiones, ad religionem pertinentes, nempe naturales et supernaturales ; ac hoc quidem non tantum si spectetur principium, quo acquiruntur, quod ratio est et revelatio ; sed etiam si con­sideretur objectum, circa quod cognitiones nostrae versantur, quum aliae sint ad quas na­turalis ratio pertingere possit, aliae vero, mysteria appellari solitae, quae nisi revelatae sint, nobis innotescere minime possent. Ad quam veritatem firmandam ad verba S. Apostoli Pau­li I. Cor. 2, 7-9» et ipsius Sanctissimi Salvatoris Matth. 11, 25. fit provocatio. 2. In secundo Articulo proponitur doctrina catholica tam contra eos, qui commi­niscuntur, omnes veritates revelatas, postquam historice homini innotuissent, ab eodem ex internis principiis, lumine rationis perspectis, intelligi et demonstrari seu reconstrui pos­se, quam contra illos, qui distinguunt veritates revelatas in duplicem classem, quarum aliae fundamentum habeant in liberis Dei consiliis (v. gr. Sacramenta), aliae in se sint necessa­riae ex ipsis rerum essentiis, atqne de his posterioribus affirmant, illas ex principiis, lu­mine rationis perspectis philosophice posse demonstrari. De erroris huius existentia, gravitate, pernicie Acta S. Sedis dubitare non sinunt, quibus ille jam saepius proscriptus est. Jam Gregorius XVI. *) declaravit: „Superbi seu potius insipientis hominis est, fidei mysteria, quae exsuperant omnem sensum, humanis examinare ponderibus nostraeque mentis rationibus confidere, quae naturae humanae con­ditione debilis est, et infirma.“ Pius IX. autem Episcopos in Consistorio Secreto 9. De­cembris, 1854. habito sic est affatus: „Sunt praeterea, Venerabiles Fratres, viri quidam erudi­tione praestantes, qui religionem munus esse fatentur longe praestantissimum a Deo ho­minibus datum, humanam nihilominus rationem tanto habent in pretio, tantopere extol­lunt, ut vel ipsi religioni aequiparandam stultissime putent. Hinc ex vana ipsorum opi­nione theologicae disciplinae perinde ac philosophicae tractandae sunt; cum tamen illae fidei dogmatibus innitantur, quibus nihil firmius, nihil stabilius, istae vero humana expli­centur atque illustrentur ratione, qua nihil incertius, utpote quae varia est pro ingenio­rum varietate, innumerisque fallaciis et praestigiis obnoxia. Ita quidem rejecta Ecclesiae auctoritate difficillimis quibusque reconditisque quaestionibus latissimus patuit campus, ratio­que humana infirmis suis confisa viribus licentius excurrens turpissimos in errores lapsa est. ------Quamobrem istis hominibus--------demonstrandum est, quantae sit arroganti- 1 1) Encycl. d. 18. Cal. Sept. 1832.

Next

/
Oldalképek
Tartalom