Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XIII.

94 dens Scriptura praenunciavit Abraliae.“ *) S. Paulas oranem Scripturam diserte divini­tus inspiratam vocat, 2) et manifeste docet, Scripturam esse opus et effectum supernatura- lem actionis divinae in homines inspiratos, ac proinde Deum per homines inspiratos esse efficientem causam et auctorem Scripturae. Idem enunciat S. Petrus dicens: 3) ,,Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines.“ Ubi loqui „voluntate humana“ opponitur locutioni, quam pro­ferunt sancti Dei homines inspirati, i. e. singulariter moti et acti Spiritu Sancto. Con­cilium itaque Vaticanum declarando libros utriusque Testamenti pro sacris et canonicis haberi propterea, quod Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habeant auctorem at­que ut tales eos Ecclesiae traditos esse, nihil aliud fecit, quam quod traditam a Christo et Apostolis doctrinam explicite et verbis disertis definierit. Quod vero ad extensionem inspirationis adtinet, diserta provocatione ad Concil Tridentinum significatur, eas partes credendas esse inspiratas, quas Tridentinum definivit es­se sacras et canonicas, quaestiones vero hactenus inter catholicos controversae de sensu, quo partes librorum in 'Tridentino decreto intelligendae sint, nec definiuntur nec attinguntur. 5. Ultimo denique Articulo Capit. II* instauratur et aliquo modo explicatur id, quod circa normam interpretandi S. Scripturam in Decreto Tridentino continetur. Non desunt enim inter interpretes et criticos, qui praelaudatum Decretum detorquentes dicant, illud esse mere disciplinare, et non absolute pro quovis tempore, sed solum pro illis adjunctis, in quibus editum fuit, valere. Alii autem asserere veriti non sunt, Decretum, quo Concili­um Tridentinum vetat in rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae per­tinentium Sacram Scripturam interpretari contra eum sensam, quem tenuit ac tenet sancta mater Ecclesia, aut etiam contra unanimem consensum Patrum, Decretum inquam hoc ita intelligendum esse, ut solummodo non liceat interpretando Scripturas dogma aliquod fidei, ab Ecclesia definitum negare, non teneatur autem interpres eodem sensu, quo Ecclesia locum aliquem intelligit, ut ex. gr. Jacob. 5, 14. de Sacramento extremae Unctionis in- telligere, dummodo dogma in illo loco expressum non inficietur. Quamobrem necessari­um fuit, ut suprema illa interpretandi norma, quae est. judicium Ecclesiae de vero sensu Scripturarum ita proponatur, ut manifestum sit, non de re mutabilis discipli­nae, sed de re incommutabilis dogmatis isthic agi; et non solum excludi interpretationem, quae contradictorie opponatur sensui, quem Ecclesia alicui S. Scripturae loco subesse so- lemniter definivit v* g. Matth. 28, 19. Joann. 10, 30. Joann. 1. 1 —14; 15, 26; 16, 13. sq. Luc. 22, 19—20. Joann. 20, 23. Jac. 5, 14. Joann. 3, 15. etc., sed oportere etiam ipsum illum sensum alicuius loci, quem Ecclesia tenuit et tenet, quamvis dogmatice non definivit, habere ut verum Scripturae sensum. Utrumque praestatur per definitionem ulti­mo Articulo Capit. II. editam, qua declaratur hanc esse praecitati Decreti Tridentini men­tem, ut in rebus fidei et morum, ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium, is pro vero sensu Sacrae Scripturae habendus sit, quem tenuit ac tenet S. Mater Ecclesia; atque ideo nemini licere contra hunc sensum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scripturam Sacram interpretari. Explicite declaratur obligatio, quae pro omnibus fidelibus necessario consequitur ex ipso dogmate infallibilitatis Ecclesiae in interpretando 1) Gal. 3, 8. — 2) 2. Tim. 3, 16. — 3) 2. Petr. 1, 21.

Next

/
Oldalképek
Tartalom