Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XVII.

84 pauculi isti contumaces praetendebant, ut universalis Ecclesiae gubernator Romanus Pon­tifex ipsis, ut privatis rectoribus, in doctrina fidei et morum reddere rationem teneatur, dogmatizantibus; quod illorum spiritus privatus instruendum et regulandum habeat spiri­tum uuiversalis Ecclesiae, quem Christus soli Petro summati Ecclesiae suae visibilis, ejusque legitimis successoribus cum perpetua assistentia promis it.“ Pongrácz Ignatius, Ord, S. Pauli Erem. „Triumphus Pauli Pio dolo a Deo de­cepti“. Posonii Anno 1752. pag. 826. „Duplex ergo horti istius bis conclusi pessulus est, nimirum firmitas fidei et Con­stantia Sanctitatis. Utrumque praestat illi vigilantia Pastorum Ecclesiae, ac Episcoporum ejus ac praesertim Summi in terris Vicarii Christi, Pontificis Romani; qui nempe omnes haereses, abususque subnascentes illico damnat, proscribitque. Sie quidem continuam habeat assistentiam spiritus sancti, ut in rebus, quae fidem et rectos mores concernunt, definiendis, sanciendisque errare non possit“. In Viti Pichler, Societatis Jesu, et SS. Canon. Doctoris Theologia Polemica in Usum Discipulorum Universitatis Tyrnavienis Tyrnaviae 1755. recusa, et quidem Partis I. pag. 556. haec continentur: „Dico 1. Papa etiam extra Concilium Generale habet supremam potestatem obli­gandi totam Ecclesiam per leges a se latas.“ porro pag. 557. „Dico 2. Papa, etiam extra Concilium Generale, ex Cathedra loquens, est infallibilis. Intellige cum illa limitatione, quam de infallibilitate Conci­liorum statuimus.“ Demum pag. 561. „Dico 3. Papa ex Cathedra loquens est infallibilis in­dependenter a consensu Ecclesiae, vel intra vel extra Concilium dando. Adeo- que decreta fidei et morum, a Pontifice extra concilium facta, habent vim suam ante ac­ceptationem et assensum Ecclesiae, ita ut omnes teneantur credere definita, et parere eius legibus justis.“ Opusculum de Hierarchia Ecclesiastica et de Primatu S. Petri Apostoli, ejus­que Successorum Romanorum Pontificuml Agriae 1756.“ pag. 102—103: „Constituto Demum capite et supremo pastore fidelium, reliquum committit Ec­clesia Deo, cui cura est de populo suo; nec patitur, ut a quocumque de­mum, praesertim vero a suo summo pastore decipiatur, et in errorem inducatur seu in fide seu in moribus. Ille enim Spiritus Sanctus, qui praestat sanctitatem et infallibilitatem Ecclesiae, ne a fide, vel bonis moribus aberret, idem prae­stat, aut impedit, ne quid dissonum fidei vel bonis moribus Ponti­fex proponat Ecclesiae universae, eamque ad illud sequendum et te­nendum obliget. Hinc bene dicitur et ipse Pontifex infallibililis propter Ecclesiam, et si Ecclesia non stt infallibilis propter solum Petrum, ut privatum hominem, sed propter Spiritum Sanctum, qui et Ecclesiae et Pontifici assistit. Illi, ne passive teneat, quod revelationibus divinis repugnat; huic, ne quid ultra, aut praeter id doceat active Ecclesiam, quam quod vel ex scripturis vel ex traditionibus divinis et apo- stolicis ad salutem vel cultum divinum utile vel plane necessarium esse cognoscit. — — Atque haec est illa publica fides Petri, pro qua Dominus oravit, fides nempe Ecclesiae,

Next

/
Oldalképek
Tartalom