Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XVII.

70 (vide Georg. Fejér Jurium ac libertatum Religionis et Ecclesiae Cath. in Hungária Codi­cillus Diplomatics Budae 1847) inter alia scribit: pag. 54. ,,An non stabulario, datis prius duobus numismatibus, ait: Quidquid supereroga veris, quum redux rediero, reddam tibi? — — Nobis alius non erit Stabulari­us, quam quem praefecit Christus, quem et attendi jussit ab omnibus in eo verbo: „Pasce oves meas.“ Si curam praesidendae pastori injungit; citra dubitationem injungit et obe- dientiae munia subditis. Sed vos rebelles estis, dura cervice, et incircumeisis cordibus atque auribus, ut meditemini ac auscultetis contra legitime praesidentis auctoritatem, cui false Impostoris titulum tribuitis; tametsi non sine praejudicio manifestaque damnatione ve­stra. Sed decreta pontificia vobis odio sunt, quia sanctissima sanctissime a Spiritu Dei in moderamen universalis Ecclesiae data. Vos autem non estis hujusmodi, qui jugum sacro­sanctae obedientiae (obedientiae, inquam, quam Domini jussu summo, et ei Romano Pon­tifici, Petri successori debemus Omnes) vobis ademistis, dicentes ex actis Apostolorum: „Magis fore obediendum Deo, quam hominibus.“ pag. 55. „Ego futura Concilia nihil praestolabor, cum in praeteritis abunde de­cretum sit, quidquid erat decernendum. — Stat Dominus cum vicario suo, SS. Dno nostro Papa, nec cadit; cuius minister primus et praecipuus mihi Papa est, sacrosanctae Roma­nae sedis Episcopus, a quo teneo omnia post Christum, qui est Pontifex maxi­mus, secundum ordinem Melchisedech, nec erro.“ Synodus Dioecesana provincialis Strigoniensis sub Primate et Archiepiscopo Nicolao Oláh anno 1560. cap. 16. §. IX. „Non dixit Christus Dominus Noster: ego pro te oravi Petre, ut non deficiat pietas vitaeque tuae Sanctimonia, sed ut non deficicat fides tua. Quid ergo aeque scelestum esse potest, atque hoc orationibus Christi ejusque dignitati negare, de quo Spiritus Sanctus dicit: et exauditus est pro sua reverentia. (Hebr. 5.) Si itaque certum est, ut certe est, fidem apud cathedram Petri pro reveren­tia Christi usque ad consummationem mundi permansuram incon­cussam et inviolatam, cur recusabimus eum audire, qui Petri sedem tenet? Cum autem fides sit Christianae vitae fundamentum, optime profecto vel sola hac ratione gregi dominico est pro visum per Christi orationem ac merita magna nimis, quandoquidem, ut diximus, neque fides, neque doctrina fidei us^ue ad consummationem seculi deficere unquam in Romana Ecclesia pote­rit, in cujus primoribus, et maxime et certissime in ipso Pontifice Summo R omano, qualisqualis ille tandem vel reliqui omnes vitae sanctimonia fuerint, divina dispensatione atque dispositione ob Christi orantis reverentiam coelitus illa fideliter asservatur. Hanc specialem curam Ecclesiae Sanctae habiturum semper salutis nostrae Reparatorem Christum Jesum apprime noverat summus eius in terris Vica­rius Petrus.“ — Péterffy, Concilia Hung. T. 2. pg. 86—87. Cap. 13. §. 10. Romani Pontifices „soli sunt, quibus hanc pro reverentia sua, ut dictum est, Christus Dominus ab ipso Patre aeterno praerogativam meritis ac oratione sua sanctissima impetravit, ne fide christiana ullo unqam tempore vel in par­vis vel in magnis Ecclesiae dogmatibus constituendis aut declarandis destitui possent.“ Eodem capite §. 11. „Qui non obtemperat de cathedra Petri docentibus, pro

Next

/
Oldalképek
Tartalom