Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XVII.

68 Quae quidem propositiones auribus Christianis absurdae, et plane detesta­biles, cum per Hungarici quoque Regni Provincias a Satanae Ministris dissemina­tae sint, eo fortasse consilio, ut perduellioni, et caeteris malis intestinis pabulum, et fomentum suppeditent, et incautis fidelium animis blanda pietatis specie Schis­maticum virus instillent: Nos omissa in praesens cura eas confutandi, cum perpetua SS. Patrum traditione, Oecumenicorum Conciliorum Decretis, et apertis ipsius Divini Verbi testimoniis satis explosae, confutataeque sint, quamvis nonnulla Scripturae loca Authores propositionum in suam sententiam callida, et falsa interpretatione detorqueant; neque desint insignes Theologi, qui has partes strenue exequantur: Praedecessorum nostrorum ve­stigiis inhaerentes, qui in hujusmodi casibus unanimi Consilio, et Spiritu noxias doctrinas, et in fide periculosas proscripserunt, sicut ex variis hujus Apostoliéi Regni Comitiis, et Conci­liis, quae variis temporibus, et occasionibus habita fuerunt, plane perspicitur, Dei nomine invocato, et praehabito ea meliori forma, qua per temporis, et loci diilicultatem licuit, dili­genti examine, et deliberatione matura, cum Ven. Fratribus Coepiscopis nostris, Abbatibus, Praepositis, Capitulis aliisque compluribus Theologiae Professoribus, et Sacrorum Cano­num scientia praestantibus viris, praefatas quatuor Propositiones configimus, et proscribi­mus, et universis illius Regni Christi Fidelibus interdicimus, ac prohibemus; ne eas legere vel tenere, multo minus docere audeant, donec super eis prodierit infallibile Apostolicae Sedis oraculum, ad quam solam Divino immutabili privi, legio spectat de controversiis fidei judicare; cui propterea has nostras literas, declarationes, et Decreta humillime submittimus. Insuper nos omnes Primas, S. Sedis Legatus, Archiepiscopi, Episcopi, Capitula, Abbates, Praepositi totius Apostoliéi Archi- Regni, repetere hoc loco voluimus veterem fidei ormulam, quam Majores nostri occasione nationalis Synodi profiteri consueverunt. Videlicet: „Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem etc. (NB. Hic sequitur Pro­fessio fidei secundum Formam a Pio IV praescriptam, de verbo ad verbum, nisi quod in plurali enuntiata sit, cum plurium simul congregatorum fuerit.) Ita una voce publice, unanimi omnium ordinum consensu, atque approbatione sincere profitemur, et spondemus Sanctae Romanae Ecclesiae, quae unica est, et sibi per­petuo constans errare non potest, cum omnibus, et ex omnibus Ordinibus, et Statibus Regni perpetuo adhaesuros, et sine diminutione nunc quoque perstituros: neque ab ejus institutis, totius orbis consensu approbatis, ubique florentibus, et dilatatis, quovis prae­textu discessuros, quin eandem sacrosanctam Rom. Ecclesiam ejusque fidem ex tot falsis opinionibus, per rerum novarum cupidos disseminatis erutam, et a tempore S. Regis Ste­phani, omniumque aliorum divorum quondam Hungáriáé Regum constitutionibus stabi­litam, pro viribus tuituros, et defensuros. Quare nos motu proprio, zeloque impulsi, et Regnum hocce Regnum, vere Apo- stolicum, commonstraturi, sic deinceps usque ad extremam sanguinis guttam fidelem operam navabimus, ut contra Ecclesiae hostes rem fortiter geramus, et nihil unquam a recto, nihil a debita Rom. Pontifici, et S. Sedi Apostolicae reverentia deflectamus: uti hoc in Autho- grapho Originali ex nostrum omnium subscriptionibus a nobis supraseripto Primati porre­cto constat. Datum per manus Vicarii nostri Episcopi Vaciensis, et causarum Spiritualium per Hungáriám Auditoris Generalis, Joannis Kéry in Libera, Regiaque Civitate Tyrnavi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom