Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

II.

II Sacra Rituum Congregatio sequentis tenoris litteras, ac Decretum Urbis et1 Orbis direxit ad universi Catholici orbis Autistites: „Rmme Domine! Sanctissimus Dominus Noster Pius PP. IX. satisfacere volen8 postulationibus omnium ferme Sacrorum Antistitum in Oecumenica etiam Vaticana Synodo manifestatis Sanctum Patriarcham Iosephum Deiparae Virginis Sponsum declaravit Eccle­siae Catholicae Patronum, ut ipsa in miserrima hac temporum angustia plurimis exagitata calamitatibus, illius patrocinio destructis tandem adversitatibus ac erroribus universis secu­ra Deo serviat libertate. Etsi autem Sanctissimus idem Dominus praefati Sancti Iosephi natale Festum die XIX. Martii occurrens sub ritu duplici primae classis in posterum cele­brari mandaverit, tamen a redintegrando in eodem Festo duplici praecepto sese abstinuit, voluitque ut per praesentes Sacrorum Rituum Congregationis Litteras significaretur Loco­rum Ordinariis, Se libenter eorum votis esse satisfacturum, si Ordinarii ipsi inspectis Loco­rum ac Temporum nec non respectivi Gubernii voluntate ita in Domino expedire iudican- tes supplicia vota sua huic Sanctae Sedi Apostolicae porrexerint ad redintegrationem in huiusmodi Festo utri usque praecepti. Interim ut Amplitudo Tua diu felix et incolumis evadat ex anima adprecor. Ex Secretaria Sacrorum Rituum Congregationis hac die 8 Decembris 1870. Uti Frater C. Ep. Ostien. et Veliternen. Card Patrizi S. R. C. Praef. Dominicus Bartolini S. R. C. Secretarius. Nr. 374. Festum S. Jo­seph! ad di­gnitatem I. Classis eleva- > tum, — cor­rectio Dire­ctorii h. a. ad diem 19. Martii. Decretum Urbis et Orbis. Quemadmodum Deus Iosephum illum a Iacob Patriarcha progenitum praeposi­tum constituerat universae terrae Aegypti, ut populo frumenta servaret, ita temporum ple- nitudiue adventante cum Filium suum Unigenitum mundi Salvatorem in terram missurus esset, alium selegit Iosephum, cuius ille primus typum gesserat, quemque fecit Dominum et Principe m domus ac possessionis suae, principaliumque thesaurorum suorum custodem elegit. Siquidem desponsatam sibi habuit Immaculatam Virginem Mariam, ex qua de Spi­ritu Sancto natus est Dominus Noster Iesus Christus, qui apud homines putari dignatus est filius Ioseph, iliique subditus fuit. Et quem tot reges ac prophetae videre exoptaverant, iste Ioseph non tantum vidit, sed cum eo conversatus, eumque paterno affectu complexus, deosculatusque est; nec non solertissime enutrivit, quem populus fidelis uti panem de coelo descensum sumeret ad vitam aeternam consequendam. Ob sublimem hanc dignitatem, f quam Deus fidelissimo huic servo suo contulit, semper Beatissimum Iosephum post Dei­param Virginem eius Sponsam Ecclesia summo honore ac laudibus prosequuta est, eius- demque interventum in rebus anxiis imploravit. Verum cum tristissimis hisce temporibus Ecclesia ipsa ab hostibus undique insectata adeo gravioribus opprimatur calamitatibus, ut

Next

/
Oldalképek
Tartalom