Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
I.
3 Deo, cui servire regnare est, esse maneipatos; agnoscant dignitatem suam, neque seipsos ita contemnant rebus fluxis dediti, iisque obsequentes, ut aliis contemptibiles reddantur; sed nostra conversatio in coelis sit, et ea, quae sunt Christi, omni studio quaeramus, satagentes fideliter per bona opera certam nostram vocationem et electionem facere, ut consumpta mortalitate, aeternae beatudinis a Domino praemia consequamur; quod nobis omnibus concedat, qui est benedictus in saecula saeeulorum. Strigonii, die Epiphaniae D. N. J. Ch. sacro, 6-a Januarii, 1871. Anno proxime praeterlapso typis Lycei Archi-Episcopalis Agriensis vulgatus est auctore Georgio Kaposy, cantore et ludirectore in Nakk, Dioecesi Quinque-Ec- clesiensi, cooperantibus Antonio Vetzkó Bedegensi et Michaele Szemenyei Nakkensi parochis liber sub titulo „Egyetemes Szerkönyv kath. kántorok és e pályára készülök használatára, a római misekönyv, az esztergomi, egri és kalocsai rituálék, úgy egyéb egyházi- lag helybenhagyott kiitfők után.“ Cuius libri, notis musicis instructi et apud auctorem in Nakk, Comitatu Tolnensi, item Agriae in typographia Lycei Archi-Episcopalis pretio 3 fl. 50 xrum venalis, optimum in cultu divino publico usum facere poterunt tam DD. Curati, quam vel maxime cantores et organoedi, quibus proinde liber ille commendatur. Strigonii, die 7-a Januarii, 1871. Nr. 254. Liber „Egyetemes Szer- könyv“ commendatur. Thomas Fiissy Ord. S. Benedicti presbyter et Director penes Societatem S. Stephani R. H. idiomate hungarico in lucem emittere intendit Concordantias sacrorum bibliorum vulgatae editionis sub titulo: „A Szentirás magyar Concordantiája,“ si nempe usque finem mensis Januarii a. h. tanti praenumerantes semet insinuaverint, ut requisitae typi expensae tegi possint. Cum summa operis hujusmodi utilitas perquam patula sit, non possum non illud Ven. Clero commendare. Qui igitur opus hoc ad 40 philyras protensum acquirere optaverint, illi hoc suum desiderium usque finem currentis mensis vel horsum vel immediate antelato auctori indicent. Pretium operis hujus primo post perceptionem ejusdem pendendum efficit 3 florenos v. a. Nr. 255. Opus, cui titulus : „A Szentirás magyar Concordantiája“ commendatur. Strigonii, die 7-a Januarii, 1871. Synodalia sive concursualia examina hoc anno instituentur diebus 10 et 11 mensis Maji, item diebus 20 et 21 mensis Septembris. Qui in alterutro horum examinum pertentari voluerit, suam intentionem decem saltem diebus citius in Cancellaria Dioecesana notam reddere non intermittat. Nr. 256. Synodalium examinum termini. Strigonii, die 7-a Januarii, 1871.