Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XIII.

50 Nr. 3100 Relatio de Sta tu Unionis S. Ladislai R. 'S. / /» Dum relationis, de Statu Unionis S. Ladislai R. a Secretario eiusdem in nuper asservata Generali Sociorum Congregatione, praestitae exemplaria DD. VADiaconis et Pa­rochis eo fine transpono, ut eadem cum sociis dictae Unionis communicentur, impetrare a me nequeo, ut pauca de dicta Unione non delibem. Prosequitur illa nobilissimos fines, qui sunt 1. Christianis Orientalibus, prae­cipue autem domesticis fidei nostrae, in Turcico Imperio degentibus, ad erigendas Ec­clesias, scholas, aliaque instituta pia adjutricem manum ac operam praebere. 2. Ad eri­genda augendaque maioris moliminis patria instituta materiali ope concurrere. 3. Emergen­tibus Ecclesiae universalis necessitatibus subvenire, imprimis vero indigentiis Summi Pontificis, ad gerendum universalis Ecclesiae regimen spectantibus succurrere. Unio haec sicut praeclarissimos fines prosequitur: ita dum ante decennium coaluerat, mox laeta coepit incrementa. Certatim enim nomina sua dabant unioni etiam laici fideles, a quibus exiguum aliquot crucigerorum menstruum sacrificium deposcitur. Generalis Sociorum Congregatio a. 1867. Strigonii coadunata novas unioni vires concessis­se videbatur; tanto enim fervore animati apparuerunt socii, ut jure existimaretur, nul­lum eorum ad propria reversum fuisse, qui non firmiter apud animum suum statuisset rem Unionis ac tam salutaris instituti pro virili tueri, ac promovere. Interim expecta­tion! de incremento Unionis conceptae effectum nou respondisse, patet ex adjacenti Secre­tarii relatione. Sociorum enim numerus ultimis annis non crevit, sed potius adeo decre­vit, ut non desint plurimae parochiae, in quibus omnis Unionis S, Ladislai memoria oblitterata est. Decrescente autem sociorum numero, vires etiam Unionis succisas esse nemo mirabitur. Unde prono fluit alveo, quod Unio fines suos optato cnm effectu pro­sequi haud queat, indigentiis illorum, qui apud eamdem in suis necessitatibus opem quaerunt, respondere non possit, imo vix par sit explendis iis obligationibus, quibus fe­licioribus annis semet obstrinxerat. Spectata egregia in quaestione positae Unionis destinatione, attento porro eo, quod piae consociationes ac sodalitates, experientia teste, sint efficacissima virtutum exercendarum media et efflorescentis vitae Christianae luculentissima indicia, non possum non Unionem cunctis DD. Curatis ac per illos fideli etiam populo impensissi­me commendare. Strigonii, die 4-a Julii, 1871. Nr. 3112. Concursus pro praemio fun­dationis Fra­trum Lacken- bacher. Pro obtinendo praemio fundationis fratrum Lackenbacher concursus publica­tur tenore subnexi Ministerialis rescripti: 14,225. számhoz. Pályázat a bibliai fordításokra kitűzött Lackenbacherféle alapítványi jutalomdijra. Lackenbacher Salamon, Henrik, Bernát és Jakab testvérek a bibliai tudomány tanulmányozásának előmozdítása végett kath. hittudományi tanulók részére 15 — 20 bib­liai vers héberből — arabra teendő legjobb fordításáért örök időkre évenkénti 450 pengő, vagyis oszt. ért. 472 frt 50 krt alapitottak pályadíjul. Minthogy azonban e díjért a lefolyt 1870. évben senki sem pályázott, az ala­pítólevél VII. pontja értelmében, a folyó 1871. évben kétszeres összegben, azaz: 945 forintban fog ezen pályadíj kiadatni.

Next

/
Oldalképek
Tartalom