Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XI.

43 ctum genium aevi consilia aptando, sed secundum legem Dei claves et clavum fortiter tenen­do ac dirigendo gubernavit. Qui Ecclesiae universae atque orbi Christiano ita prout Pius IX. totus vixit, is nunquam diu, nunquam satis vixisse censendus est. Agamus proinde Regi seculorum immortali ac invisibili gratias, quod Sanctissimum Dominum Nostrum, cui ante annos viginti quinque aditum ad solium pontificium gratia sua reseravit, tot anno­rum decursu Ecclesiae suae sanum ac incolumem conservaverit. Communibus dein Ecclesiae universae votis nostra quoque adjungamus, atque a Deo enixissime petamus, ut quam Illi adhuc in religionis praesidium, rei Christianae incrementum, et catholici nominis glo­riam concessurus est vitam, eam in longum deinceps tempus protrahere, tueri, meliorum- que denique temporum felicitati servare velit. Videamus porro et ad confirmationem no­stram in fide ultro experiamur in tanto Pontifice petram illam, super qua aedificatam Ecclesiam scimus, tota conspirantium hostium potentia tentari posse ad exercitium, cou- velli aut superari non posse ad exterminium. Miremur in inermi octogenario senecione crucis Christi, cui soli innititur, virtutem ac vim, quae in infirmitate perficitur, inter adversa invalescit, undique vexata non cedit, pugnam non deserit, pugnare non desinit, gloriosius triumphatura. Praesentibus itaque dispono, ut Dominica diem 16-tam futuri mensis Junii insequente, sive post Pentecosten tertia m Cathedrali ac collegiatis nec non omnibus Archi-Dioecesis huius parochiaiibus, Regularium item Ecclesiis, sed et in illis filialibus templis, in quibus cultus divinus ordinarie peragi solet, Missa solemniori, quo fieri potuerit, ritu cum collecta „pro Papa“ et hymno Ambrosiano „Te Deum“ de­cantetur; post meridiem vero huius diei Litaniae sub expositione Ssmi Altaris Sacra­menti absolvantur additis precibus, quae alioquin praescriptae sunt, pro Summo Ponti­fice, eo suapte intellecto, quod fidelis populus circa hanc solemnitatem praevie ex am- bone edocendus, atque ut eidem copiosus adstet, provocandus veniat. Qui indigentiis Beatissimi Patris, cui plene jam nunc expilato, nihilominus sollicitudo incumbit omnium Ecclesiarum, succurrere voluerit, haec, quam celebraturi sumus festiva solemnitas oppor­tunam praebebit occasionem, suam erga Sanctissimum Dominum Nostrum efficacem et actuosam caritatem contestandi vel e proprio largiendo, quod possit, vel aliorum scopo hoc opem implorando.. Conferendae aut colligendae symbolae ad cancellariam Officii mei Dioecesani transponantur. Datum Strigonii, die 30. Maii, 1871. J; Joannes m. p. Archi-Episcopus. '00.

Next

/
Oldalképek
Tartalom