Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
VIII.
31 Vili. Gravia rationum momenta impulerunt Sanctissimum Dominum nostrum, ut erga preces a catholici orbis Antistitibus, Supremis porro religiosorum Ordinum moderatoribus, nec non Academiarum illustrium theologis, atque ab aliis propositas S. Congregationis Rituum ddto 11-mae Martii h. a. exaratum Decretum approbaret, atque ad universam Ecclesiam extenderet, vigore cuius S. Alphonsus Maria de Ligorio, Episcopus et Confessor, cuius festum die 2-a Augusti recolitur, inter sanctos Ecclesiae Doctores refertur. Ad exigentiam huius Decreti in Officio et Missa de S. Alphonso dicendis sequentia notentur ac observentur, est necesse. In utrisque Vesperis ad „Magnificat“ dicenda est Antiphona „0 Doctor.“ Lectiones primi Nocturni none Scriptura occurente sed e Communi Doctorum sumendae erunt, nimirum illae de libro Ecclesiastici, quae incipiunt: „Sapientiam omnium antiquorum.“ Responsorium Octavum dicatur „In medio Ecclesiae,“ In Missa de S. Alphonso jam concessa nihil immutetur, nisi quod dicendum sit „Credo“, quemadmodum in Missa de Ecclesiae Doctoribus per rubricas praecipitur. Strigonii, die 14-a Aprilis, 1871, Pro hac statione labii slavici concursus in diem 23-am Maji hisce defigitur. Emolumenta sunt: 4 jug. agrorum; 2V2 jug. pascui; IV2 metr. trifolii; titulo lecticalis 25 metr. pos. siliginis, 6 fi.; titulo didactri 25 fi.; titulo stolae incirca 10 fini. Habitaculum constat 2 cubilibus, culina, camera, stabulo et cellario. Adjacet hortus postdomalis V* jug. Libelli supplices Senatui scholari cath. Záhoraensi inscribendi exhibeantur ARD. Joanni Munkay, S. VADiacono, Parocho Bussaensi. Strigonii, die 14-a Aprilis, 1871. Pro hac statione labii slavici concursus in 23-am Maji a. h. hisce defigitur. Emolumenta sunt: 10 jugera commassata terrae arabilis; 10 org. ligni focalis; e stola circiter 12 fini; pro officio notariatus a communitate 30 fl. Habitatio consistit in uno cubili, culina, camera et stabulo; huic adjacet hortus 2 jug. Libelli supplices Senatui scholari cath. Sz. Lélekensi inscribendi, exhibeantur ARD. Joanni Feichtinger Ord. VADiacono et Parocho ad S. Ignatium Strigoniensi. Strigonii, die 14-a Aprilis, 1871. Nr. 1772. S. Alphonsus Maria de Ligorio, Episcopus et Confessor Doctor Ecclesiae declaratus. Nr. 1774. sehol. Statio docentis in Záhora filia matris Zsély concursui exponitur. Nr. 1790. sehol. Statio docentis una cantoris in Sz. Lélek vacat.