Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
V.
21 v e Experientia docuit, quod cantores vel organoedi imprimis ruri Missas cantu figurali latino iccirco comitari nequeant, quia desunt textus Missarum sic adornati, ut ab uno etiam organoedo commode adhiberi valeant. Defectui huic occurrere volens Carolus Seyler, regens chori Metropolitanae Ecclesiae meae, Missas, sive rectius illas Missae partes, quae in choro decantari solent ac debent, ad exigentiam cantus figurális composuit, atque sic disposuit, ut illae commode atque ad aedificationem populi ab uno cantore, sive etiam a pluribus unisono ut aiunt decantari sub Missa possint, prout id in Seminario Strigoniensi usu comprobatum est. Bibliopola Augustanus in Vindelicis Antonius Böhm tres harum compositionum pro missis in colore, tres item alias pro missis de Requiem edidit, quas DD. Curatis, respective ludirectoribus sive organoedis atque institutorum educatoriorum moderatoribus hisce commendo. Pretium Missarum in 80 xris, de Requiem in 68 xris, textus singulae vocis autem in 14 xris defixum est. Procurari possunt apud bibliopolam Primatialem Sartori Viennae, Pestini et Strigonii. Strigonii, die 20-a Februarii, 1871. Augustus Balogh, Parochus Kocskóczensis in Dioecesi Nitriensi luci publicae prelo mandare decrevit opus, cui titulus: „Beatissima Virgo Maria, Mater Dei, qua Regina et Patrona Hungariarum, historico-pragmatice adumbrata.“ Prodromum operis et paradigma ejusdem cum folio subscriptionis auctor pro singulo Districtu VADiaconali Vicariatus Tyrnaviensis directe ad Officium Vicariale Tyrnaviense; pro singulo vero Districtu VADiaconali Vicariatus Strigoniensis horsum in uno exemplari, quod sub •/. adjacet, transposuit. Pretium operis efficit 5 florenos 50 xros. In charta eleganti 6 florenos 50 xros. Attento argumento hujus operis, quod est: historia cultus Mariani in patria nostra, illud V. Clero majorem in modum commendo. Subscribentes nomina sua philyrae praenumerationali ad Cancellariam meam Dioecesanam «ubin promovendae inserant, praenotando simul, an editionem in charta meliori praeeligant. Strigonii, die 20-a Februarii, 1871. Typis ac sumptibus Friderici Pustet, Ratisbonensis prodiit in Octavo „Gra- duale de tempore et de Sanctis“ juxta ritum Sacrosanctae Romanae Ecclesiae cum cantu Pauli V. Pont. Max. jussu reformato. Sub Auspiciis Sanctissimi Domini Nostri Pii PP. IX, curante Sacr. Rituum Congregatione, cujus editum eatenus Decretum sequentis est tenoris : „Ratisbonen. Quum Fridericus Pustet Editionem in octavo Gradualis Romani jam perfecerit, quumque Editio ipsa, utpote diligenter exarata ad normas eidem Typographo Nr. 1091. Missae latináé pro una 1 virili voce. t Nr. 1115. Opus, cui titulus : „Beatissima Virgo Maria, Mater Dei, et Patrona Hungariarum“ commendatur. X Nr. 1120. Graduale de tempore et de Sanctis.