Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

223 6. Honorii proinde causae illam nullimode nocere; eumque virum plane Catholicum fuisse et retinendum ab omnibus esse. — Eruta haec sunt ex ipso opere, cuius lectio non potest non iis omnibus impensius commendari, qui ex asse instrui cupiunt de rei veritate. Multi olim clamores facti sunt etiam de S. Liberii Papae lapsu, quem interim jam recentiores Galli­cani velut commenticium agnoscentes urgere destiterunt. ') De huius Pontificis praeten- sivo lapsu legi imprimis meretur superius memorata professoris Fuldensis F. H. Reiner- ding Dissertatio, in qua posteaquam Liberii perpetuam, nec exilii aerumnis frangi queun­tem Orthodoxiam, et insignem, ab ipsis etiam Graecis semper suspectam sanctitatem de­monstravisset, sic tandem concludit, ut dicat, ,,aut Pseudo-Liberii et Pseudo-Hilarii mercibus rursus tribuendum pretium, aut Arianam de lapsu Liberii fabulam ex Historia eliminandam esse.“ Clamores, contra definitam in Vaticano Concilio doctrinam excitati, nihil contra veritatem illius probant, sicut nihil contra veritatem fidei in Concilio Nicaeno I. definitam probaverunt, inconditi clamores Atianorum, qui Constantii et postmodum Valentis Im­peratorum favore ac protectione tumidi ac potentes, non clamoribus dumtaxat, sed violentiis, jurgiis, caedibus omnia miscebant, Catholicos sic injuriis afficientes, ut per­secutorum Ecclesiae tempora rediisse existimaveris. Veritas definita nihilominus ste­tit et stat, Arianismus autem post tria circiter saecula exstinctus est. Sed neque tur­bulenta Nestorianorum, et Monophysitarum contra Synodos Ephesinam et Chalcedo- nensem directa conamina, impediverunt, quominus definitam in illis Synodis verita­tem omnis reliquus catholicus orbis amplecteretur^ eique constanter adhaereret. Gravitas objecti, quod tractandum suscepi, id secum ferebat, ut Sanctorum de infallibili Romani Pontificis Magisterio enunciationibus ac testimoniis, aliorum etiam Scriptorum eccle­siasticorum, nonnullorum item Imperatorum, Conciliorumque testimonia adderentur, hocque pacto etsi non omnia, tanta tamen traditionis Catholicae monumenta Vobis, VV. FF. et FF. ob oculos sisterentur, quanta abunde sufficiunt ad convictionem de veritate definitae doctrinae sic roborandam, ut ab illa tenenda, et praedicanda nullis convitiis, nullis ad­versariorum machinationibus, nulla vi dimoveri Vos patiamini. Absit a Vobis, ut veram Ecclesiam praeter, vel adversum Caput concipi aut consistere posse arbitremini. Chri­stus supra unum Petrum suam aedificavit Ecclesiam. Sine Petro itaque caret ipsa funda­mentali Petra, Supremo Pastore, et Capite, cum quo communionem omnibus fidelibus praecipit Christus, quia, prout S. Ambrosium loquentem audivimus, „ubi Petrus, ibi Ecclesia,“ „Petri Cathedrae, qui resistit, in Ecclesia non est,“ dicente S. Cypriano, „et quocum qui non colligit, spargit“ teste S. Hieronymo, vel prout Galliarum Episcopi scripserunt 1650. ad Innocentium X., „ubi Caput Ecclesiae, ibi totius fidei arx.“ Et Christus cum dixit: „Tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam,“ nec Ecclesiam sine Petro, nec Petrum absque Ecclesia, nec proinde Ecclesiam contra Petrum, et vicissim statuit. Ad rem est, quod Nicolaus I. Papa f 867. Michaeli Impera­tori scripsit:2) „Ecclesiae Romanae privilegia, Christi őrein beato Petro firmata, in Ecclesia ipsa disposita, antiquitus observata; et a sanctis universalibus Synodis celebrata, atque a cuncta Ecclesia jugiter venerata, nullatenus infringi, nullatenus commutari, __ 1 N icolaus I. Papa, 1) V. Martinet Inst. Theol. t. 3. Parisiis 1859. — 2) Mansi Concil. T. XV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom