Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
218 lidissima, firma Petra, firmissimus Lapis, solidissimum Fundamentum etc. prae caeteris, imo coeterorum etiam Episcoporum nuncupatur? Anne repones, modo interim, dum reliquae Ecclesiae consensus accedat, magnum robur esse decreto Pontificis ? Verum si tantum tranquillitatem animorum, contentionumque in disceptando mitigationem praecipit, hoc et Episcopi in sua Ecclesia, et Concilia particularia in sua Provincia, parique auctoritate, et obsequendi necessitate jubent. Si alterutram sententiam peroret Pontifex, palam Episcopis, doctisque viris, diversum sentientibus reclamandum est; ne tacito consensu adprobare censendi sint, quod contra rectam fidem esse, ex animo judicant. Haec ne igitur est solidissima illa Petra, supra quam vir sapiens aedificavit domum suam; ne venti vel flumina, imo, ne ipsae inferi portae praevaleant; quia fundata erat supra Petram? Denique si a consensu Ecclesiae dumtaxat provenit omne robur dogmaticum Pontificiorum decretorum, eique solum nititur; Petra fundamentalis super Ecclesiae compagem, non Ecclesia supra Petrae fundamentalis soliditatem est aedificata, adverso sane SS. Scripturis ordine: ipse supremus Pastor ab ovibus pascitur, quin ipse principaliter oves pascat: ipse a fratribus confirmatur, non ipse fratres peculiariter confirmat. Haec probe notanda contra indirecte jactatam conditionem „si consensus Ecclesiae accedat.“ Stupendum profecto est, singularibus Pontificum encomiis, sinceraque devotione praestitis omni aevo testimoniis, levem illam distinctiuncu- lam subauditam fuisse, a prudentibus viris credi posse, sub qua omni blateroni paria encomia et testimonia deferre licet; quibus itaque illi non plus honoris, fideique, quam blateroni cuivis competat, delatum fuisset.“ Cum, prout vel e recensitis testimoniis luce meridiana clarius patet, tam antiquissimi Patres, quam Concilia pronunciaverint, quod decernere de fide ad Petri Cathedram pertineat, quia ad illam, dicente jam S. Cypriano perfidia non potest habere accessum; cum proinde haec in Ecclesia etiam Gallicana cotitinuo vigens traditio, salva veritate, negari non potuerit, Gallicanismi sequaces, i. e. quatuor Gallicanorum Articulorum defensores ne cogerentur agnoscere Romani Pontificis infallibilitatem, a SS. Patribus Conciliisque et agnitam et propugnatam, distinxerunt inter Sedem et Sedentem, inter Sedem vel Cathedram Petri, et sedentem in ea Pontificem, illam indefectibilem et infallibilem in fide docenda, hunc autem non item esse asserentes. Distinctionem hanc Sedem inter et Sedentem falsam ac rejiciendam esse sequentia evincunt testimonia: Cathedra vel Sedes Petri, universam Ecclesiam docens a Sedente et cathedraliter in ea docente Pontifice discerni nequit; quomodo enim illa secus docet ? Neque Sedes Apostolica, infallibilitate activa et judicatu irreformabili universae Ecclesiae praesidens, aliud vel alius esse potest, quam Sedis huius sessor, qui utpote solus iu illa Ecclesia judicandi docendique potestate pollet. „Cum, inquit Melchior Canus, *) ad Sedem Apostolicam accedimus, fidei oracula postulaturi, non singulos Ecclesiae Romanae fideles interrogamus, nec Ecclesiam ipsam Romanam in Concilium cogimus, sed Pontificis maximi judicium quaerimus, eiusque sententiam exspectamus. “ Sane Patres Cdncilii Sardicensis, dum Osio Cordubensi pro appellatione ad Romanum Pontificem peroranti, respondent: 2) „Optimum et congruentissimum videtur esse, si ad Caput, idest: ad Petri Apostoli Sedem de singulis quibusvis provinciis 1 1) libr. cit. — 2) Mansi Concil. T. 2.