Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
206 Mamackius. soitii oratione loquens „in ea, ait, sunt egregiae ad Regem et liberae admonitiones.“ Ecce! qui in Romanum Pontificem insurrexerunt, ii, nec Regibus pepercerunt ! Mamachius Febronio, quod praedictis auctoribus, velut magistris usus fuerit in elucubrando virulento suo, quod contra Romanum Pontificem scripsit, opere, haec objicit:1) „Hos tu duces et magistros sequi consuesti. At horum, inquis, sanguinariis doctrinis —- nullo modo prorsas assentior. Ita ne vero? Cur ergo probatissima opera eorum vocas, quos noveris in tam saevas, tamque crudeles sententias incidisse? contra vero Romanam Ecclesiam, etsi has reprobet, tamen, quasi monstris opinionum delectetur, adeo insectare? — an sanguinaria illa portenta dogmatum reprobata esse ab Sede Apostolica — neges? ut fidenter (conflandae invidiae causa) negavit is,2) quem tu laudas plerumque, et quo auctore persaepe utere ? Miror equidem vos, qui circumspexisse omnia gloriamini, non vidisse, quod in Bullario Romano sit, omnibusque propterea ante oculos versetur.“ Adducit dein Constitutionem in Bullario contentam Pauli V. contra eorum nefarium et execrandum scelus editam, qui impias manus Principum personis admovere, aut contra eorum salutem quomodolibet attentare non verentur. Tum prosequitur: „Et bos tamen (Romanos Pontifices) injuria — lacessere non verere, quos etiam Curialistas vocas probri nomine ; cum seditiosorum, sanguinariorumque dogmatum patronos summis laudibus efferas in coelum ... Verum tamen si qui tibi vituperandi, exagitandique unquam fuere, non ii fuerint, necesse est, qui detestantur, sed ii quidem certe, qui perniciosa, atque immania opinionum monstra in hominum societatem inducere conati essent. At longe te secus fecisse, perspjcue palam est... Curandum vero est tibi, ne quis isto maxime capite hos abs te postremos laudatos putet. Nam — — sic agis quandoque, ut ea probes, quibus seditiones concitari, crearique Regnis ac Regibus pericula posse videantur. Cognosce, tua no omnis haec sit oratio: potestas Principis — tamquam ab arbitrio populorum dependens, mutari, luxari, adstringi, atque ita multis modis a sua originaria institutione, et prima sanctione pragmatica discedere potest. Ex aequis, solidis ac innoxiis his principiis Regum coronis pericula parari, quis somniabit, nisi forte aliquis de trivio monachus? Si oculos in voluminis secundi tui pag. 553. conjeceris, istam sententiam agnosces profecto tuam.“ Denique Febronium inviat ad expendenda haec Tertulliani:3) „Iidem ipsi, qui per genios Caesarum in pridie usque juraverant; qui pro salute eorum hostias et fecerant et voverant, qui Christianos damnaverant, hostes eorum — Imperatorum — sunt reperti. Christianus nullius est hostis, nedum -Imperatoris, quem sciens a Deo suo constitui, necesse est, ut et ipsum diligat, et revereatur, et honoret, et salvum velit cum toto Romano imperio.“ Principum Ministri, quibus Gersonii, Almaini, Febronii placita contra Ecclesiam Catholicam et eius Caput arriserunt, eosdem Principes vix attentos fecerint, quidnam praedicti pontificiae potestatis oppugnatores senserint, quidve docuerint et commendaverint de regia potestate! 1) Epistolar. ad eundem Febron. t. 1. Komae 1776. — 2) Auctor operis Dottrina della Chiesa intorno alia snpreina autoritá di Re. Venet. 1768. — 3) ad Scapul.