Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
197 porum suffragio, irreformabiles sunt, quid opus fuit Synodos generales cogere, cum sine dubio facilius expetantur et colligantur suffragia Episcoporum, quam ipsi Episcopi? Dein, siquidem indubium sit, singulos Apostolos infallibilitatis carismate donatos fuisse, cur, exorta contentione in Antiochena Ecclesia de legalium observantia, celebratum est Concilium Hierosolymitanum? quam quidem quaestionem S. Paulus ipse infallibili oraculo definire potuisset, qui de cessatione circumcisionis et totius legis ceremonialis Mosaicae convictissi- mus fuit. Igitur Conciliorum Generalium frequentatio tam parum officit Romanorum Pontificum infallibilitati, quam parum S. Pauli et coeterorum Apostolorum infallibilitati obfuit Concilii Hierosolymitani celebratio. Sicut Apostolorum infallibilitas ob hoc Concilium nequit in dubium vocari: ita eadem Romanorum Pontificum praerogativa ob frequentationem Generalium Conciliorum non potest impugnari. Jam primum illud Concilium fuit celebratum „facta seditione non minima“1) quam excitaverunt fratres ex pharisaeis contendentes circumcisionem et totam legem Mosaicam adhuc obligare. S. Paulus ob litigantium contumaciam, ut suae doctrinae major ab externo auctoritas accederet, rem ad Concilium detulit. Nimirum Concilia propter errantes, eorumque pertinaciam res sunt utilitatis et non necessitatis. „Quibusdam haeresibus, inquit doctissimus Thomassinus,2) opprimendis Ecclesia in Synodos Oecumenicas coaluit, non ipsorum haereticorum arbitrio, sed suo; nec quia neces- se erat, sed quia sibi expedire videbatur: nec juris vigore constricta, sed dispensatione tunc uti volens: nec quasi in dubio doctrinae alternatura, aut iteratae dispensationis salum periclitatura; sed praejudicatam firmatura fidem, et eam totius corporis sui, et singulorum membrorum, quasi linguarum totidem vocibus personatura, ut jam longe inexcusabiliores sint, qui antea miserabile quidem, sed qualecunque tamen sibi de ignorantia patrocinium accersebant.“ Profecto omnibus compertum est, qui annales Ecclesiae vel a limine salutaverunt, longe plurimas liaereses damnatas fuisse sine universalis Synodi strepitu ac decretis, a Summis potissimum Pontificibus. S. Pius haeresim Valentini, S. Eleutherius Marcio- nis et Cerdonis, S. Victor Praxeae, S. Zephirinus Procli, S. Cornelius Novati, S. Innocentius et Zosimus Pelagianorum, S. Damus Apollinaris et Macedonii, S. Siri cius Joviniani, Anastasius Origenistarum, S. Coelestinus I. Nestorii, S. Leo M. Eutychetis et Priscilliani- starum etc haeresim damnaverunt. „Quippe cum, dicente eodem Thomassino,3) plerumque non debeat, cum persaepe non possit, cum rarissime debeat ac possit fatigari et cogi universalis Ecclesia in Synodum, pullulescant autem lites de fide haeresesque densissimae : certissimo erroris discrimini committitur Ecclesia, nisi extra Synodi subsidium, inconcusso alio quopiam, nempe Apostoliéi e Sede Petri oraculi praesidio muniatur. Et ut affecti sunt animi fidelium toto orbe sparsorum, ubi quid primum in fidei dogmate ambigitur, ad Petri Sedem oculos conjiciunt omnes, eius nutum explorant, inde pendent; anticipato in eorum animis hoc praejudicio, quod illa tenet, tutissime se amplecti. Quod cum ita comparatum sit, inde nimirum id effinitur, ut si usquam laberetur fides Romana, Ecclesiae pariter universae fides corrueret. Cum non possit ergo universa labi Ecclesia, nec Romana potest, cui se universa commisit.“ Et certum est ex iisdem Historiae annalibus, semper factum esse, quod S. Agatho P. in superius adducta Synodica sua epistola testatus est, quod nempe auctorita- 1 1) Act. 15, 2. — 2) Dissert. 12 in Concil. Chalced. — 3) Dissert. 18. in Synod. Roman.