Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

IV.

18 digressurus erat. Et ideo non praecipit, quo deinceps ordine sumeretur, ut Apostolis, per quos Ecclesias dispositurus erat, servaret hunc locum. Nam si hoc ille monuisset, ut post cibos alios semper acciperetur, credo, quod eum morem nemo variasset. Cum vero ait Apostolus, de hoc sacramento loquens: Propter quod, fratres, cum convenitis ad manducandum, invicem expectate; si quis esurit, domi manducet, ut non ad judi­cium conveniatis; statim subtexit: Cetera cum venero, ordinabo. Unde intelligi datur, quia multum erat, ut in epistola totum illum agendi ordinem insinuaret, quem univer­sa per Orbem servat Ecclesia, ab ipso ordinatum esse, quod nulla morum diversitate variatur.“ Tria hic S. Augustinus tradit: 1. Christus Dominus Apostolos non jejunos communicavit post coenam: quia cum a coena ad passionem sustinendam digressurus erat, voluit ultimo loco infinitum sui amoris pignus exhibere. 2. Spiritus Sanctus pecu­liari ratione voluit, ut in os Christiani Dominicum corpus prius intraret, quam alii cibi ob reverentiam et honorem debitum tam augusto sacramento. 3. Disciplina haec praemittendi semper jejunium Eucharistiae sumptioni ortum habuit ab ipso S. Paulo Apostolo. S. Gregorius Turonensis exemplum refert ‘) Epachii Presbyteri, divinitus pu­niti, quod non jejunus ausus fuerit Missae Sacrificium offerre. Testimonia aliorum SS. Patrum, seriorumque Scriptorum uti Valafridi, Amalarii, Paschasii Radberti juvat silentio praeterire, cum allata abunde et invictissime demonstrant cum moris illius, Eucharistiam non ministrandi nisi jejunis, coaevam origini Ecclesiae antiquitatem, tum ejus universali­tatem. Antiquissima Concilia id ipsum testantur. Concilium Carthaginense a. 397 celebra­tum, statuit: „Ut Sacramenta altaris nonnisi a jejunis hominibus celebrentur,“ et c. 43 asserit, hanc consuetudinem sumendi Eucharistiam ante omnem cibum fuisse in Concilio Nicaeno confirmatam; non dicit institutam, aut praescriptam, sed confirmatam eam consue­tudinem, cujus proinde originem altius repetendam esse agnoscit. Concilium Matisconense II. can. 9 eandem legem inculcat: „ut nullus presbyter confertus cibo .... missas pri­vatas, festisque diebus concelebrare praesumat. Injustum est enim, ut spirituali alimento corporale praeponatur. Sed si quis hoc attentare curaverit, dignitatem amittat honoris. Jam enim de tali causa et in Conciliis Africanis definitum est.“ Concilium Bracarense can. 10 damnat Priscillianistas, qui post epulas sumpserunt Eucharistiam; e quo canone una disci­mus, reliquias hujus Sacramenti quarta vel quinta feria parvulis dari solitas fuisse, sed in­dicto his etiam prius jejunio. Eadem jejunii naturalis lex ministris quoque altaris indicta fuit a Concilio Antisiodorensi a. 578 can. 79 „non licet Presbytero, aut Diacono, aut sub- diacono post acceptum cibum, vel poculum Missas tractare, aut in Ecclesia, dum Missae dicuntur, stare. Cuius canonis ratio est, quia per id tempus nefas erat quemquam de clero sacrificio inservire vel adstare, nisi simul cum sacerdote communicaret. Concilium Toleta­num 7 accuratius modum jejunii observandi determinans statuit: „Nullus post cibum, po­tumque quantumlibet minimum sumptum, missas facere praesumat ... Si quis hoc teme­re praesumserit, excommunicationis sententiam sustinebit . . .“ Praxim, quae in aliquibus particularibus Ecclesiis viguit, atque in eo constitit, ut ad Dominicae coenae repraesentan­dam memoriam in illius diei festo anniversario Eucharistia a coena tis reciperetur, nedum contraria et universalior consuetudo mature abrogavit, sed damnavit etiam ac prohibuit sexta Synodus in Trullo celebrata can. 29. apostolicas et paternas traditiones sequi dein- 1 1) Lib. 1. de glor. Martyr. C. 87.

Next

/
Oldalképek
Tartalom