Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

196 cum decreti Florentini originalis Vaticani, cum manuscriptorum Codicum Vaticanorum Nris 4037, 4128, 4136, signatorum, quae omnia exemplaria sic habent „quemadmodum etiam in Actis Oecumenicorum Conciliorum, et in sacris canonibus continetur.“ Sic plane legitur etiam in alio Florentino originali exemplari teste, qui illud inspexit, Canonico Cec- corrini.') Ipse Petrus de Marea fatetur,2) e contextus latini lectione (quam ille depravatam existimat) erui plenam esse Papae potestatem, idque probari actis Conciliorum et cano­nibus. Sed lectionem textus latini depravatam non esse, luculentissime patet. Dubitari ita­que non potest, clausulam in confirmationem pontificiae auctoritatis ex antiquis Ecclesiae documentis fuisse adjectam. Profecto si Concilium clausulam hanc eo scopo apposuisset, ut potestas Romani Pontificis restringatur, sibi ipsi turpiter contradixisset, vocando potesta­tem Papae plenam et non plenam, supremam et dependentem. Sed porro Concilium condi­disset decretum absurdum (quod nefas cogitatu), quasi nempe Romano Pontifici a Domino Nostro Jesu Christo tradita plena pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam potestas per Canones et gesta Conciliorum restringi possit. Verba igitur clausulae accipi­enda sunt non de juridica praecedentium limitatione, sed de historica eorum confirmatione, sive de definitionis ratione, qualis etiam occurrit in generali Concilio Lateranensi V. de Auctoritate Romani Pontificis super Concilia. Edidit ibi Leo X. a. 1516. Bullam „Pastor Aeternus“3), qua damnatur pragmatica Sanctio Gallorum, et in qua haec habentur: „ Solum Romanum Pontificem, pro tempore existentem, tamquam auctoritatem super omnia Conci­lia habentem, tam Conciliorum indicendorum, transferendorum ac dissolvendorum plenum jus ac potestatem habere, nedum ex Sacrae Scripturae testimonio, dictis Sanctorum Pa­trum, ac aliorum Romanorum Pontificum etiam Praedecessorum nostrorum, sacrorumque Conciliorum decretis, sed perpetua etiam eorumdem Conciliorum confessione manifeste constat.“ Ipsi Graeci Episcopi cum Latinis in textu Decreti Concilii Florentini interpretan­do conveniunt, quod mirum haud est, cum textus ille in alium sensum sine manifesta vi vel fraude detorqueri nequeat. Bessarionem Patriarcham Constantinopolitanum superius audivimus loquentem. Alter, qui pariter Florentiae in Concilio adfuit Josephus Metho- nensis Episcopus in Responsione ad libellum in schismate obdurati Marci Ephesini eum sic alloquitur :4) „A te porro emendari Romanam Ecclesiam nihil opus erat. Nam illa cunctarum gubernatrix Ecclesiarum, et aegrotantibus Ecclesiis peritissime medetur, cum potestatem a Christo accepit regendi alias et gubernandi, non ut ipsa confirmetur ab aliis. Et tu, inquit Salvator ad Petrum, aliquando conversus confirma fratres tuos: non dixit confirmare a fratribus tuis, sed confirma.“ Quamvis -autem in Conciliis Oecumenicis tam splendide effulserit suprema Romár nae Sedis seu Romani Pontificis auctoritas, non desunt tamen adversarii, qui ex hac ipsa Conciliorum generalium frequentatione occasionem captant Romanorum Pontificum aucto­ritatem impugnandi. Quaerunt namque, si Romanorum Pontificum infallibile magisterium agnitum fuit ab Ecclesia, eccur Oecumenica Concilia tanto cum appa atu, et incommodo, tantoque cum dispendio temporis ac sumptuum coacta fuerant? cur no n suffecerunt Roma­norum Pontificum definitiones, Conciliis passim praemissae? Sed quaer endum est a moven­tibus hanc quaestionem, si prout ipsi admittunt, Pontificum definitiones, accedente Episco- 1 1) V. Armonia de 1. febr. 1870. — 2) Concord. Sacerd. et Imper. III. 8. — 3) Harduin. Coneil. t. IX. — 4) V. Sanctum Florentinum Coneil. editum a Monacho Benedictino. Romae 1865.

Next

/
Oldalképek
Tartalom