Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

188 • S. Gregorius M. Stephanus Episc. Doren sis. S. Vitalianus Papa. S. Leo IX. Papa. Dominum proclamantem: Simon, Simon! ecce satanas etc. Considerate carissimi, quia ve­ritas mentiri non potest, nec fides Petri in aeternum quassari poterit vel mutari; nam cum omnes discipulos diabolus ad cribrandum poposcerit, pro solo Petro se Dominus rogas­se testatur, et ab eo voluit, coeteros confirmari.“ S. Gregorius M. f 604. „Cunctis, inquit, ') Evangelium scientibus liquet, quod voce Dominica, Sancto et omnium Apostolorum Principi Apostolo totius Ecclesiae cura commissa est; ipsi quoque dicitur: Petre amas me? pasce oves meas; ipsi dicitur: ecce satanas expetiit cribrare vos, sicut triticum ; et ego rogavi Petre, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando confirma fratres tuos; ipsi dicitur: Tu es Petrus, et super hanc petram ae­dificabo Ecclesiam meam etc.“ Haud mirum itaque, quod S. Papa Theodolindae Reginae scripserit:2) ,,Cum itaque integritatem nostram ex aperta mea traditione, seu professione cognoscatis, dignum est, ut de Ecclesia Beati Petri Apostolorum Principis nullum ulterius scrupulum dubietatis habeatis: sed in vera fide persistite, et vitam vestram in Petra Eccle­siae, hoc est in confessione beati Petri Apostoli solidate.“ Dum a Regina removet omnem rationem dubitandi, admovet et adstruit infallibilitatem definiendi. Suam declarat esse Petri confessionem, ut Romanae confessionis seu definitionis prodat firmitatem, ut fides, quae extra Petri petram rueret, firmiter in hac petra solidetur. Episcopus Dorensis Stephanus, cuius jam superius facta est mentio, a S. Sophronio Patriarcha Hierosolym. Romam missus obtulit libellum in Concilio Lateranensi, sub Martino I. Papa a. 640 celebrato, lectum, in quo dicitur:*) „Ipse (S. Petrus) praeci­pue specialiter firmiorem super omnes et immobilem in Dominum nostrum fidem ha­bens, convertendi aliquando ac confirmandi exagitatos consortes suos et spirituales fra­tres, veluti ex providentia, super omnes ab ipso pro nobis Incarnato Deo potestatem di­spensative accepit, et sacram auctoritatem. Quod utique sciens — Sophronius — sta­tuit sine mora exiguitatem meam ... ad apostolicam hanc et magnam Cathedram di­rigere.“ S. Vitalianus Papa f 669. in epistola ad Paulum AEpiscopum Cretensem data4) scribit: „Quae praecipimus tibi secundum Deum et propter Dominum, tuaeque Synodo, stude illico peragere, ne cogamur non misericorditer, sed secundum virtutem sanctissimorum Canonum conversari; scriptum namque est: Dominus inquit Petro: ro­gavi pro te etc.“ S. Leo IX. Papa f 1055. in epistola ad Michaelem Caerul. scribit:5) „Taliter Sancta Ecclesia super petram id est Christum, et super Petrum, vel Cepham filium Jo- annis, qui prius Simon dicebatur, aedificata, quia inferi portis, disputationibus scilicet haereticorum, quae vanos ad interitum introducunt, nullatenus foret superanda. Sic pol­licetur ipsa veritas, per quam sunt vera, quaecunque sunt vera: portae inferi non prae­valebunt adversus eam. Cuius promissionis effectum, se precibus impetrasse a Patre idem Filius protestatur dicendo ad Petrum: Simon, ecce satanas expetivit vos, ut cribaret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Erit ergo quisquam tantae dementiae, qui orationem illius, cujus velle est posse, audeat in 1) ep. 20. üb. 5. et ep. 40. lib. 7. edit. Migne. — 2) op. 38. libr. 4. e. c. — 3) Labbe t. 6. «dit. Paris. —- 4) Migne Script. Eccl. t. 80. — 5) Edit. Migne Script. Eccl. t. 143.

Next

/
Oldalképek
Tartalom