Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
187 fratres suos, non ad solum Petrum, sed ad successores quoque eius, Romanos Pontifices, pertinere intelligatur. Siquidem autem S. Agathoni verba illa ita exponenti non solum illi 120 Episcopi, quibuscum Romae Synodum liabuit, priusquam suam dogmaticam, in eadem Synodo lectam epistolam, suosque legatos ad Concilium Generale dimitteret, sed huius etiam Concilii Patres adstipulati fuerint, quippe qui conclamaverunt, Petrum per Agathonem locutum fuisse: dubitari plane nequit, illam Agathonis interpi’etationem eo tempore communem in Ecclesia tam occidentali quam orientali fuisse. Et profecto multo ante Aga- thonem Papam S. Ambrosius, S. Cyrillus Alexandr., S. Leo M., S. Gelasius Papa, S. Gregorius M., Stephanus Dorensis et alii praelaudata Christi verba eodem sensu intellexerunt, ut promissio et mandatum Christi non ad commune fraternae caritatis officium, tempore passi onis Domini praestandum, sed ad perpetuum Romam Pontificis, velut Summi Ecclesiae Pastoris et Doctoris munus referretur. SS. Cyrilli Alex., Leonis M. testimonia superius relata sunt, quemadmodum etiam testimonia seriorum Patrum et Doctorum, puta S. Theodori Studitae, S. Bernardi, S. Thomae Aquinatis, qui omnes eiusdem sunt cum S. Agatho- ne mentis. Rei gravitas postulat, ut alia quoque testimonia, quae ad rem faciunt recenseantur : S. Ambrosius inquit:') „Petro dixit: rogavi pro te ut non deficiat fides tua.s. Eidem autem supra dicenti: Tu es Christus, Filius Dei vivi, respondit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni Coelorum. Ergo cui propria auctoritate regnum dabat, huius fidem firmare non poterat? quem cum Petram dicit, fundamentum Ecclesiae indicavit.14 Liquet S. Ambrosium verba Christi de confirmandis fratribus non aliter, quam de illa petra, supra quam aedificanda erat Ecclesia, ad munus Summi Pastoris, et ad hoc in Successoribus Petri perennans referre. S. Gelasius Papa dicit:2) „Qua enim ratione vel consequentia aliis sedibus de- s ferrendum est, si primae beatissimae Petri Sedi antiqua et vetusta reverentia non defertur per quam omnium Sacerdotum dignitas semper est roborata et firmata, trecentorumque decem et octo Patrum invicto et singulari judicio vetustissimus judicatus est honor? Utpo- te qui Domini recordabantur sententiam: Tu es Petrus etc. Et rursus ad eundem : Ecce ego rogavi pro te, ut non deficiat etc. Quare igitur ad Petrum tam frequens Domini sermo dirigitur? Numquid reliqui sancti et beati Apostoli non erant simili virtute succincti? Quis hoc audeat affirmare? Sed ut capite constituto schismatis tolleretur occasio, et una mostra- retur compago corporis Christi, et una esset Ecclesia, cui fideliter crederetur — — qua ratione — majores nostri, reverendi illi Ecclesiarum Magistri, clarissimaque illa populi christiani lumina, quos merita virtutum suarum usque ad confessionis gloriosissimas palmas et martyrii fulgentes extulere coronas, ad illam Sedem, quam Princeps Apostolorum sederat Petrus, sui sacerdotii sumpta principia, repleti Christi caritate, mittebant, suae inde soliditatis gravissima firmitatis robo ramenta poscentes. A Sede, quae errori et fallaciae obnoxia est, nemo profecto suae soliditatis gravissima firmitatis roboramenta poscere, eo minus impetrare potuisset. Pelagius II. f 577. immediatus S. Gregorii M. in summo Pontificatu praedecessor, ad Episcopos Istriae, ut S. Sedis judicio parerent scribit: 3) „Nostis, in Evangelio Ambrosius. V. >. Gelasius. Pelagius II. 1) De fide lib. 4. e. 5. —2) Tract. II. v. Thiel. Epist. Romanor. Pontific. •— 3) epist. 3. alias 5. edit. Migne. 6*