Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

IV.

17 IY. A primordiis Ecclesiae, id est ab ipsa apostolica aetate ubique viguisse mo­rem, qui mox vim strictissimae legis obtinuit, Eucharistiam, prout loquitur Tertullianus, 1) „gustandi ante omnem cibum et virgine adhuc saliva,“ innumeris probatur cum SS. Patrum tum Conciliorum testimoniis. Praelaudatus Doctor Africanus huius moris testis est, uxo­rem sic monens: 2) „Non sciet maritus, quid secreto ante omnem cibum gustes, et si sciverit panem, non illum credit esse, qui dicitur.“ S. Cyprianus idipsum confirmat: 3) „Christum, ait, offerre oportebat circa vesperam diei, ut hora ipsa sacrificii Veteris Te­stamenti ostenderet occasum et vesperam mundi. Nos autem resurrectionem Domini ma­ne celebramus.“ Consentit S. Basilius 4) inquiens: „Neque enim fieri potest, ut absque jejunio quisquam sacris operari audeat.“ S. Gregorius Naz. illustraturus, quod aiebat, non omnem Christi actionem nobis imitandam esse, dicit: 5) „Ille Paschatis mysterium discipulis in coenaculo tradidit, et post coenam: nos in templis, et ante coenam.“ S. Joannes Chrysost.:6) „Tu, inquit, priusquam communices, jejunas, ut quomodocumque communione dignus appareas.“ Idem 7) hortatur non jejunos, qui quadam moti super­stitione ad ecclesiam non accedebant, ut cum ceteris convenirent, non Dominici corporis, sed divinorum eloquiorum participes futuri. Ex exilio vero adversus suos calumniato- tores scribit: 8) „Dixerunt, quod ad communionem non jejunos receperim. Et si quidem hoc feci, expungatur nomen meum ex illo Episcoporum, et non scribatur in libro fidei orthodoxae, quoniam ecce et si quid tale admisi, abjiciet me etiam Christus e regno suo.“ Unde simul summam hujus praecepti gravitatem intelligimus. S. Ambrosius9) eiusdem moris testem se praebet, dum dicit: „Haec diligenter intende, prudenter intellige, sollicite require. Non perfunctorie ista dicuntur, sed divina tibi mysteria declarantur. Praeveni et tu insidias, tentaris, instaura prius coeleste convivium. Indictum est jejunium, cave, ne negligas. Et si te fames quotidianum cogit ad prandium, aut intemperantia declinat jeju­nium; tamen coelesti magis te servato convivio. Non epulae paratae extorqueant, ut coelestis sis vacuus sacramenti.“ S. Augustinus 10) factum sibi opponens Christi Domini Eucharistiam post coenam sumptam instituentis, sic respondet: „Liquidum apparet, quando primum ac­ceperunt discipuli corpus et sanguinem Domini, non eos accepisse jejunos. Numquid tamen propterea calumniandum est universae Ecclesiae, quod a jejunis semper accipitur ? . . . . Hoc enim placuit Spiritui Sancto, ut in honorem tanti Sacramenti in os Christiani prius Dominicum corpus intraret, quam ceteri cibi; nam ideo per universum orbem mos iste servatur. Neque enim, quia post cibos dedit Dominus, propterea pransi, aut coenati fratres ad illud sacramentum acci­piendum convenire debent; aut, sicut faciebant, quos apostolus arguit et emendat, mensis suis ista miscere. Namque Salvator, quo vehementius commendaret mysterii huius altitudinem, ulti­mum hoc voluit altius infigere cordibus, et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem 1) de jejun. e. 6. — 2) libr. ad Uxor. — 3) epist. 63. — 4) Homil. 1. de jejun. — 5) Orat. 40. __ 6) h omil. 27. in epist. 1. ad Cor. — 7) serm. 9. ad popul. Antioch, — 8) epist. 125. ad Cyriac. Ep. — 9) exposit. in Psalm. 118. — 10) epist. 118. al 54. ad Januar. Nr. 1065. SSmae Eucha­ristiae sumpti­oni naturale jejunium praemitten­dum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom