Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
183 unus thalamus Christi sint, sancta tamen Romana, catholica et apostolica Ecclesia nullis synodicis constitutis caeteris Ecclesiis praelata est, sed evangelica voce Domini et Salvatoris nostri primatum obtinuit: Tu es Petrus, inquientis, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam etc. — — Est ergo prima Petri Apostoli Sedes, Romana Ecclesia, non habens maculam neque rugam, nec aliquid huius modi.“ Idem S. Papa alibi quoque a promissione Christi Petro facta Sedis Romanae infallibilitatem repetit dicens: *) „Ibique (Romae) sicut doctrinae virtute sublimis emicuit, ita sanguinis gloriosa effusione decoratus) aeterno hospitio conquiescit (Petrus) praestans Sedi, quam ipse benedixit, ut a portis inferi nunquam pro Domini promissione vincatur, omni- umque sit fluctuantium tutissimus portus.“ Orientales Episcopi enixe orantes Symmachum Papam f 514., ut suis Ecclesiis, schismate laborantibus quam primum subveniret, in synodica Epistola dicunt: 2) „Non enim ignoras eius ingenium, qui quotidie a sacro doctore tuo Petro doceris oves Christi per totum habitabilem mundum creditas tibi pascere, non vi sed sponte coactas.“ Qui quotidie a S. Petro docetur tamquam eius successor ac potestatis haeres in pascendis ovibus Christi, is in fide proponenda et docenda ab erroris periculo immunis est, nec potest oves Christi ad venenata pascua deducere. Concilium Generale Y. Constantinopolitanum II. anno 553. celebratum causam trium Capitulorum potissimum discussit ac decidit, quae causa non erat fidei sed personarum, prout Vigilius Papa in epistola ad Concilium missa declaravit, et prout testatus est S. Gregorius M. scribens Episcopis Istriae:0) ,,in quinta Synodo de quibusdam solummodo personis actitatum fuisse“ innuens. Hallucinati proinde sunt, qui asserere non dubitaverunt, Vigilium Papam in facto dogmatico definiendo errasse. Quinimo supremam Romani Pontificis auctoritatem in ipso hoc Concilio luculentissime comprobatam cernimus. Quod enim Synodus haec nec convocatione, nec suffragiorum libertate, quam Justinianus Imperator libenter dogmatizans, impedivit, nec itaque celebratione generalis, nihilominus ab universa Ecclesia recepta fuerit, atque auctoritatem oecumenici Concilii obtinuerit, id confirmationi Vigilii Papae tribuendum est. Litteras, quarum vi praelaudatus Pontifex Synodum probavit ac confirmavit, diu ignotas, primus detexit ac comite dissertatione in Synodum V. publicavit Petrus de Marea. Sane verba, quibus Pontifex in confirmando Concilio usus est, eius in illud auctoritatem commonstrant; dicit enim: „quae a nobis definiri debent, revelante Domino, et investigata veritate, salubriter i m- pleta sunt,“ quibus verbis sat clare innuit, quaestionem a Patribus discussam ac decisam supremo Sedis Apostolicae judicio esse tandem definiendam. Ipsos Graecos ultro agnovisse, quod Synodus omne suum robur a Papae Vigilii assensu et confirmatione acceperit, ostendit laudatus Petrus de Marea in praememorata sua dissertatione, quae una cum litteris Vigilii Papae videatur apud Mansi.4) Errant, qui Anastasium Bibliothecarium secuti, putant Vigilium Papam, quod Synodum confirmare abnuerit, in exilium relegatum et huius nonnisi aerumnis fractum confirmationem tandem impertitum fuisse. 1 1) in Tractatu, quem vide apud Sirmond. in append, codicis Thefcdos. — 2) 12. apud cit. Thiel. — 3) 1. 2. ep. 51. edit. Migne. — 4) Sacror. Concilior, t. 9. Orientales Episcopi. Concilium Generale V.