Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
173 nos Christiani credemus? necesse enim omnino erat, nobis tradi divinitus Ecclesiam firmam, minime lubricam, et quae in pietatis dogmatibus falli non posset, ut haberemus ab haereticis vexati, sive etiam nos ipsi addubitantes, quo possemus confugere. Haec vero est Romana ... Virtus enim illius, qui dixerat: ,,Et portae inferi non praevalebunt adversus eam,“ conservavit et conservabit ipsam praeterea maculae et labis expertem, inculpatam, intani- matam, ab omni haeresi disjunctissimam, rectumque veritatis interpretem.“1) Infa.llibilita.tis Ecclesiae Romanae causam repetit a virtute Christi, quae erat, est et erit apud Supremum Ecclesiae illius Doctorem, qui sicut aberrare non potest: ita rectus est aeternae veritatis interpres. Joannes Plnsiatlcnus in dissertatione, pro Florentino Concilio scripta :2) „Salvator, inquit, volens Ecclesiam suam in ordine perseverare, Petrum Apostolorum primum esse, lege sanxit; et illius Successores eodem ac illum principatu pollere; curare, et gubernare Ecclesiam; alias in Dei Ecclesia confusio potius, quam unio esset;“ cumque objici sibi animadvertisset, ferri id quidem posse; sed Pontificem esse, qui universam Ecclesiam tamquam regula dirigat, et praescribat fidem, percipi non posse: Tum „hoc, inquit, ab ore Salvatoris habuit. Dixit enim Salvator: Petre pasce oves meas: et Tibi dabo claves regni coelorum etc et rursum: Simon, saepius voluit satanas cribrare vos, ut frumentum; ego autem oravi pro te, ne deficiat fides tua etc. Ab his auctoritatem accepit confirmandi et examinandi, et dirigendi, et circa fidem corrigendi.“ Respondet ad objectionem schismaticorum, et ex verbis Christi probat infallibile Romani Pontificis magisterium, quod illis conceptu difficile apparuit. Bessarion, Archi-Episcopus Nicaenus, postea Cardinalis et Patriarcha Constanti- nopolitanus dictus,a. 1463. exaravit ad suos encyclicam epistolam,3) in qua scribit: „Agnoscite matrem, et magistram. Percurrite volumina. Si accurate perpenderitis, Ecclesiam Romanam reperietis supra omnes statim ab initio habere principatum, et adeo universae Ecclesiae praeesse, ut sine ea nihil omnino ecclesiasticarum quaestionum ac dogmatum aliquando conclusum, creditum que sit. Haec illa revera est, super quam Christus aedificavit suam Ecclesiam. Haec est illa, quae Petri fidem tenet, et conservat, aliisque praedicat. Qui eam sequuntur, unam cum ea Ecclesiam faciunt, qui ab ea discissi sunt, et a sua communione disjuncti salutem consequi non possunt.--------Ecclesiae Romanae doctrinam et fidem suscipite, ac Pon tificem et Pastorem, ipsius Ecclesiae Caput, et Principem, et fidei ducem ac doctorem esse existimantes, ipsum veneramini, et ductorem itineris, quod ducit ad vitam, sequimini. Nam hoc etiam esse ad salutem maxime necessarium, optime scitis, nosse proprium pastorem, pernoscere caput plenitudinis fidelium. Christus legislator meliorem profecto regiminis rationem Ecclesiae suae statuit, Petrum constituens Monarcham, et per ipsum eius successores. „Tu enim, inquit, es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam;“ et rursum: „Et tibi dabo claves regni Coelorum;“ et iterum: „Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.“ Et Joannes Plusiadenus. Bessarion. 1) Apud Állat. Graec. Orthod. p. 568. — 2) Tom. I. Graec. Orthod. Leon. Allot.— 3) V. opuscula aurea theolog. ab Arcudio edita Romae, 1630.