Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

166 S. Gregorius K az ián. S Cyrillus Alexaud. De Damaso Papa, quem S. Basilius interpellavit, scribit Sozomenus: ‘) „Cum haec quae­stio agitaretur, et contendendi studio magis magisque in dies cresceret, Episcopus urbis Romae scripsit ad orientales Ecclesias, ut Trinitatem consubstantialem, ac honore gloria­que aequalem una cum occidentalibus Episcopis confiterentur. Quo facto, utpote con­troversia judicio Romanae Ecclesiae terminata, singuli quievere, ea- que quaestio finem accepisse visa est“. Unde liquet illo tempore viguisse persuasionem controversias fidei terminari, et pro definitis habendas esse, prolata per Ro­manum Pontificem sententia, atque hunc esse in definitionibus huinsmodi edendis ab erro­ris periculo immunem ; alioquin illius sententiae contendentes singuli non acquievissent, quod factum fuisse Sozomenus testatur. Hinc est, quod Gratianus Imperator aedes sacras, ab Arianis vi ac dolo ereptas catholicis, his restituturus, lege lata sanxe­rit, ut „dictae aedes iis traderentur, qui cum Damaso Papa com­municarent;“ hac nota tutissime discerni veros catholicos a pseudocatholicis pro certo tenuit Imperator. 2) — Denique exstat eiusdem S. Damasi epistola ad Joan- nem Episcopum Antiochenum, cui simul formulam fidei adjunxit, subscribendam ab omnibus, qui Ecclesiae copulari vellent : „Unde, inquit, ne aut tibi scrupulus resideret, et volentes forsitan Ecclesiae copulari, tua cautio probanda differret, fidem nostram misimus non tam tibi, quam his, qui in ea subscribentes, tibi, idest nobis per te voluerint sociari.“ 3) Exprimit obligationem concordandi cum Romanis Pontificibus in fi­de, quae fundamento caret, nisi illi in definienda et. exponenda fide sint ab omni errore liberi. S. Gregorius Naz. E. et Ecclesiae Doctor, „quem facile dicunt Graeciae Chri­stianae vatum et oratorum principem“ 4) de Romana Sede in comparatione cum Constan- tinopolitana sic canit: „Natura binos haud quidem soles dedit: Dedit ipsa tamen binas mundi faces, Romas, vetustam scilicet Urbem ac novam: Hoc discrepantes invicem, quod, qua cadit Sol, illa fulget; fulget haec, qua se exerit. Par utriusque pulchritudo, par decus. Fides vetustae recta erat jam antiquitus Et recta perstat nunc, salutis dogmate Quodcunque labens sol videt, devinciens: Ut universi praesidem mundi decet, Totam colit quae numinis concordiam: Nova vero quondam (de mea jam non mea Nunc sermo nobis) rectipes erat in fide, At non item post, mersa sed letho gravi, Ex quo laborans urbs Alexandri nota —- Levitatis, omni criminum genere obruta, Sine mente fervens, Arium infandum tulit.“5) Praedicat primatum in universum orbem vetustae Romae, i. e. Sedis Romanae, illiusque inconcussam in fide firmitatem, simulque fatetur, Sedem novae Romae sive Con- stantinopoleos in haeresim prolapsam fuisse. S. Cyrillus Alexandrinus f 444. Breviter et compendiose summam rei sic expri­mit : „Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos, idest, firmamentum atque magister esto illorum, qui per fidem ad me accedunt.“ Qui firmamentum et magister simul, adeoque firmus magister omnium in Christo sine discrimine credentium, ergo etiam, doctorum constituitur, is donum inerrantiae in fide possideat, oportet; alioquin demandato sibi divini­tus muneri respondere non posset. Vide Cardin. Maji,G) qui in hunc locum observat :,,En Petro, X) Hist. libv. 6. c. 22. — 2) Theodoret. Hist. Hbr. fi. c. 2. — 3) Labbe t. 2. — 4) Card. Pitra Juris Eoel. Grae­cor. Historia ft Monumenta t. i- Romae 1868. — 5) Vide ]. c. p. 154. — 6) Nova PP. Bibliotheca T. 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom