Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

162 S. Franciscus Sales. universum corpus — si dicas super divisa, ergo super te, schismatice, qui te ab unitate corporis rescidisti. Si dicas, tam super unita, quam super divisa, ut reintegret, et errantes oves revocet, et reducat ad caulam, ne pereant, mecum sentis“. ,,Ex quibus omnibus — patet, quod non solum urbis, sed orbis et totius mundi, et omnium fidelium, tam quoad membra dispersa, quam quoad unita et invicem congregata Petrus a Christo suscepit pleni­tudinem potestatis, cum ceteri Episcopi a Petro, sio et a Papa, Petri successore quocunque, sollicitudinis partem capiant, et impendant.“ „Cum igitur durante mundi cursu Papa catho­licus universis Christi fidelibus praeesse debeat vice Christi, omnes Christi fideles sub eius regimine esse debent, tamquam oves sub cura pastoris, etiam oecumenico Concilio insimul congregato, per verbum Christi, dicentis Petro: „pasce oves meas“. Dei namque Vicarius principalis est Papa; ergo supra Concilium. Idem tenet Thomas . . . Pudeat igitur os ad coelum ponere, et ordinationem Domini blasphemare: jura namque positiva Papam ligare minime valent“. „In ambiguitate opinionum magis credendum est legi cano­nicae, quam dictis sanctorum vel magistrorum: quia soli Papae, non alteri data est talium interpretatio dubiorum. Hoc etiam firmat beatus Thomas in praedicto tractatu contra erro­res Graecorum, — ubi determinat, causas fidei per Papam determinari debere. . . Christus oravit, ut non deficiat Petri fides: ad Petrum ergo Petrique successores, quid credendum, quid confitendum, quid tenendum ac praedicandum de fide sit, pertinet declarare. Hinc eti­am beatus Thomas dicit: Editio symboli ad auctoritatem Summi Pontificis pertinet, ad quem pertinet sententialiter determinare ea, quae sunt fidei, ut ab omnibus incon­cussa fide teneantur, ad quem etiam majores et difficiliores Ecclesiae quaestiones re­feruntur“. „Patet igitur expressissime, Papam supra Concilium, et non Concilium supra Papam, jurisdictionem plenariam in omnibus obtinere, et Concilium quantumlibet oecume- nicum et universale Papae subjici et obedire teneri, a quo salus omnium fidelium post Christum pendet“. „Cum dicitur, quod par est auctoritas Papae et Concilii — respon­deo, verum esse, cum Papa validat et confirmat decreta Conciliorum, et non aliter“. Vel ex his oppido liquet, quam firmiter crediderit et docuerit sanctus vir tam infallibilitatem, quam superioritatem Romani Pontificis super Concilia oecumeuica. Testimonium S. Francisci Salesii E. C. f 1622. „Haereticorum, ait,1) ministri omnem lapidem movent, ut quantum possint, inqui­nent fontem Evangelii, ne Petrus ibi reperiat claves suas: nihil intentatum relinquunt, ut nos avertant ab obedientia, quae debetur Vicario Christi. Quid autem fecerunt? Dixerunt: S. Petro promissionem a Domino factam nomine totius Ecclesiae sic, ut nullum peculiare privilegium concessum fuerit ipsius personae. Si igitur hoc interpretandi modo non per­vertatur Scriptura, nunquam ab aliquo in alienum sensum detorquebitur. Nonne enim Petro loquutus est Dominus ? Et quomodo clarius mentem suam exprimere poterat, quam his verbis: Et ego dico tibi, dabo tibi? Cum enim immediate antea locutus fuisset de Ecclesia, dum ait: Portae inferi non praevalebunt adversus eam, quidnam obstat, quominus adjunxisset: et dabo illi claves regni, si illas immediate dare voluisset Ecclesiae? Non dixit: illi, sed dabo tibi. Quodsi liceat explicare loca cla­ra, nihil omnino in Scripturis reperietur, quod in omnem sensum detorqueri non pos- 1 1) Diseurs. 32. de Ecclesia.

Next

/
Oldalképek
Tartalom