Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

157 praecipue illa, quibus Romanae Ecclesiae consensus accessit, secundae auctoritatis locum post canonicos libros tenent“. Is, cuius consensu Synodus Clialcedonensis robur invictum accepit, et cuius consensu fit, ut universalia Concilia secundae auctoritatis post Sacram Scripturam locum obtineant, in fidei morumque quaestionibus errare nequeat, necesse est. Testimonium Rlicginonis Prumiensis Abbatis. In Chronico ‘) ita scribit: „Stultitiae quidem elogio denotandi, qui illam Petri Sedem aliquo pravo dogmate fallere posse arbitrati sunt, quae nec se fefellit, ne­que ab aliqua haeresi unquam falli potuit“. Quae confessio tam lucida est, ut. nulla egeat clarificatione. Testimonium S. Petri Damiani S. R. E. Card. Eppi Ostiensis et Ecclesiae Doctoris f a. 1072. S. Petrum Damianum orator et poeta praeclarissimus Petrarcha 2) vocat „virum haud dignitate clariorem, quam lingua, qui quietissimam solitudinem honoiibus praeferen­dam duxit, ubi non minus gloriose postmodum latuit, quam innotuerat primum Romae, et cui non dedecori fuit, alti verticis rutilum decus squalenti cilicio permutasse“. Cardina­lis Baronius vero haec de S. Petro Dam. annotat: 3) „Sic Deus hoc deploratissimo sae­culo, cum excrevisset ad Ecclesiam obruendam diluvium carnis, dedit mundo tantum vi­rum, qui austerissimae vitae exemplo verbique praedicatione, et scriptis exsiccaret tantam putredinem: pariterque pugnaret adversus Simoniacam haeresim, quae ubique locorum grassabatur impune“. S. Doctor scribit: 4) „Petrum prae caeteris mortalibus de toto terrarum orbe conditor orbis elegit, cui cathedram magisterii principaliter in Ecclesia tenere perpetuo pri­vilegii jure concessit, ut quisquis divinum aliquid et profundum nosse desiderat, ad huius praeceptoris oraculum, doctrinamque recurrat.--------Quid mirum, si sacerdos, licet elo­quiis divinis vehementer instructus, ad Apostolorum Principis magisterium misit, ad quem etiam Angelus docendi gratia primitias gentium Cornelium destinavit? Pauli etiam ad Ga­latas haec verba sunt: „Paulus Apostolus neque ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem“. Hic itaque, qui non ab hominibus, sed ad ipso Christo, et Deo Patre fuerat factus Apostolus, atque ab Auctore Sapientiae sufficienter in­structus, ad Petri tamen magisterium venit, et non in transcursu; sed plurimos dies apud eum in coelesti schola permansit. „Veni, inquit, Jerosolymam videre Petrum et mansi apud eum dies quindecim“. Dignum ergo fuit, ut ad sedem illius vestra sancta prudentia solven­dam dirigeret quaestionem (intelligit quaestionem de processione Spiritus S. a Patre Filio­que) ad quem et igharus fidei vir angelitus mittitur: et a quo Apostolus etiam, qui jam a Deo instructus fuerat, plenius eruditur“. Idem a Clericis Mediolanensibus Nicolaitis ac Simoniacis, ad quos compescendos qua Legatus Apostolicae Sedis missus est, hoc jusjurandum fidei recepit: 5) „Profiteor me eam fidem tenere, quam sacrosancta septem Concilia, et quam beatissimi Pontifices Roma­ni ad diversos data praedicatione lucidissimae veritatis exposuerunt“. De se ipso autem ibi­dem scribit, aequiparans definitiones Romanorum Pontificum befinitionibus Conciliorum oe- cumenicorum: „Nos si quid erravimus, ad Petri magisterium corrigendi libenter accedimus Rhegino Prumien. S. Petrus Da- miauus. 1 1) Ad a. 865 edit. Migne pag. 84. — 2) libr. 2. tract. 3. c. 17. de vita solitaria. — 3) Annál. Eccl. ad a. 1072. 4) libr. 3. ep. 1. sive opusc. 38. 5) cit. libr. opusc. 5.

Next

/
Oldalképek
Tartalom