Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
III.
14 us medium, quam vivam memoriam Christi Crucifixi, ac ideo, „si tentationum sentiant aculeos, exaltatum serpentem aeneum intueantur, et sugant non tam ubera, quam vulnera Crucifixi,“ ut monet S. Bernardus.1) „Habemus enim, inquit S. Maximus Taur.2) Dominum Jesum, qui nos passione sua liberavit, in ipsum aspiciamus semper, et ipsius signo speremus nostris vulneribus medicinam; boc est, si forte in nobis venenum avaritiae se diffundit, ipsum consideremus, et sanat. Si scorpionis nos libido compungit, ipsum rogemus, et curat, si terrenarum cogitationum nos morsus lacerant, eumdern precemur, et vivimus; hi enim sunt spirituales serpentes animarum nostrarum, propter quos conculcandos Dominus crucifixus est.“ „Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis suis“ ait S. Paulus.3) Cum Ecclesia jejunium quadragesimale gravibus e rationum momentis praecipiat, quae omni tempore urgent, nihil magis optandum, quam ut Christi fideles „jejuniorum veneranda solemnia et congrua pietate suscipiant, et secura devotione percurrant.“4) Ea nihilominus argumenta, quibus indu eti Antistites Hungáriáé relaxationem legis abstinentiae diebus Sabbati per annum apud S. Sedem Apostolicam sollicitaverunt, ac etiam impetraverunt,Nos movent, ut habita etiam ratione calamitatis temporum, atque insuper ut praevaricationis occasiones imminuerentur, circa observantiam quadi agesimalis jejunii, amplior indulgentia adhibeatur. Lex jejunii, ut notum omnibus est, duabus constat partibus, nimirum in unica per diem refectione ita tamen , ut sero vesperi exigua collatio indulgeatur; item abstinentia ab esu carnium. In priori legis parte, seu in unica refectione nulla conceditur dispensatio sive relaxatio, ad quam proinde observandam omnes ac singuli tenentur, qui per aetatem, aegritudinem, virium corporis debilitatem, graves omnino labores, aliasque a Confessariis expendendas rationes non excusantur. Itaque diebus per Quadragesimam, Dominicis demptis, unica dum- Ptaxat refectio indulgetur. Quod vero adtinet ad aliam legis jejunium praecipientis partem, abstinentiam nempe ab esu carnium, omnibus et singulis Archi-Dioecesis hujus fidelibus dispensando indulgemus ac concedimus, ut carnibus ptr Quadragesimam vesci possint semel per diem omnibus diebus praeter sequentes: Feriis IV, feriis item sextis et sabbatis, inclusive j usque Dominicam Palmarum, quibus omnibus diebus jejunium strictum observandum est, Lnec conceditur nisi usus ovorum ac lacticiniorum. Eo suapte intellecto, quod ad exigentiam Constitutionum Apostolicarum, „Si Fraternitas“ Benedicti XIV, et „Appetente“ Clementis XIII. epulas i. e. carnes cum piscibus nec diebus illis, quibus carnibus vesci licitum est, sed neque diebus Dominicis, quibus unicae refectionis lex non viget, permiscere liceat. Fideles ampliorem bancnomine S. Matris Ecclesiae impertitam indulgentiam amplioribus pietatis exercitiis ac operibus remereri satagant; imprimis ii, qui opibus valent, suae obligationis esse noverint, illam uberioribus eleemosynis, in pauperes erogandis, compensandi. „Date eleemosynas, ait Christus,5) et ecce omnia munda sunt vobis,“ „quia ut observat S. Leo M.6) nulla devotione fidelium magis Dominus delectatur, quam ista, quae pauperibus eius impenditur: et ubi curam misericordiae invenit, ibi imaginem suae pietatis agnoscit.“ Dum autemDD. Curati hanc indulgentiam, hasque dispositiones curae suae credito fideli populo ex ambone denunciaverint, rationum momenta ipsius hujus relaxationis non reticeant, et clare exprimant, praeceptum ipsum non esse sublatum, neminem1) Epist. 35,— 2) Serm. de pass. — 3) Gal. 5 24. — 4) Coll. Miss. fer. XV. Cin.— 5) Luo 11, 41,— 6) Seren. 48.