Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

152 scivisse, quod S. Damasus pro suprema sua potestate Concilii Ariminensis acta ad se re­lata dijudicaverit ac rejecerit his verbis: „Neque enim praejudicium aliquod fieri potuit per numerum congregatorum (600) Episcoporum, quando constat, neque Romanum Episco­pum, cuius ante omnia decebat eos exspectare decretum — praebuisse consensum.“ ‘) De S. Hieronymo adhuc commemorandum, quod cum Ruffinus sub nominePamphyli Mart. Orige- nis apologiam edidisset, neque sub hoc specioso nomine errori adhaesuram esse Ecclesiam et Sedem Romanam asseruerit, inquiens2): „Scito Romanam fidem, Apostolica voce lau­datam, istiusmodi praestigias non recipere, etiamsi angelus aliter annunciet, quam semel prae­dicatum est.“Idem S.Hieronymus scribit:3) „Pene praeterii, quod vel praecipuum est. Dum esses parvula, et sanctae ac beatae memoriae Anastasius Episcopus Romanam regeret Ec­clesiam, de Orientis partibus haereticorum saeva tempestas simplicitatem fidei, quae Apo­stoli voce laudata est, polluere et labefactare conata est. Sed vir ditissimae paupertatis et apostolicae sollicitudinis, statim noxium perculit caput, et sibillantia hydrae ora compe­scuit. Et quia vereor, imo rumore cognovi in quibusdam adhuc vivere et pullulare vene­nata blandaria, illud te pio caritatis affectu praemonendam puto, ut sancti Innocentii, qui apostolicae cathedrae successor est, teneas fidem, nec peregrinam, quantumvis prudens callidaque videaris, doctrinam recipias.“ Quibus quidem verbis clare indicat S. Doctor, quod ad vitandos errores secura fidei, professionisque norma sit, esseque debeat Romani Pontificis, velut Petri cathedrae successoris doctrina. ». Augustinus. Testimonium S. Augustini E. et D. f 430, S. Augustinus, qui „in Romana Ecclesia semper Apostolicae Cathedrae viguisse principatum“ agnovit ac docuit4), Donatistas ad revertendum in unius Ecclesiae gremium sic hortatur5): „Venite fratres, si vultis, ut inseramini in vite: dolor est, cum vos videmus praecisos ita jacere: numerate Sacerdotes vel ab ipsa Petri sede: et in ordine illo patrum, quis cui successit, videte : ipsa est Petra, quam non vincunt superbae inferorum por­tae.“ Et ad Generosum, quem Donatistae ad suam pertrahere factionem volebant, scribit:6) „Si angelus de coelo diceret: Dimitte christianitatem orbis terrae et tene partes Donati, cuius ordo tibi exponitur in epistola Episcopi tuae Civitatis, anathema esse deberet: quia te a toto praecidere, et in partem contrudere conaretur, et alienare a promissis Dei. Si enim ordo Episcoporum sibi succedentium considerandus est, quanto certius et vere salu­briter ab ipso Petro numeramus, cui totius Ecclesiae figuram gerenti Dominus ait: Super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non vincent eam. Petro enim successit Linus, Lino Clemens (enumerantur Pontifices Romani usque ad Ana­stasium) Siricio Anastasius. In hoc ordine successionis nullus Donatista Episcopus inveni­tur.“ Donatistas inpugnare et ostendere volens S. Augustinus exemplo S. Irenaei et Optati ad successionem Summorum Pontificum in Sede S. Petri confugit, eorumque enumeratio­nem usque ad Papam Anastasium, qui tunc temporis Ecclesiam gubernavit, complectitur. Ad quid autem ita S. Augustinum egisse censebimus, nisi ut nobis palam faceret, quod fides S. Petri in ipsius Successoribus semper incorrupta perseveret, ac iccirco non possit quisquam esse catholicus, nisi in fide concordet cum Ecclesia Romana, seu cum Sede Pe­tri. Profecto nisi S. Augustinus pro certo habuisset, fidem Petri in omnibus suis successo- 1 1) epist. 3. ad Episc. Illyr. — 2) contra Ruffin. 1.13. c. 12. — 3) epist. ad Demetriad. — 4) ep. 162. — 5) Psalm, contra partem Donati. — 6) ep. 53.

Next

/
Oldalképek
Tartalom