Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
147 undi Imperatores ethnicos, a quibus nihil, nisi jus omne fasque violatum sperare poterant? Scribit Irenaeus necesse esse, fideles convenire ad Romanam, non urbem, sed Ecclesiam. Ut quid igitur verbis eius vim apertam inferendo, per Ecclesiam intelligi Grabius vult urbem? Quasi vero Romana urbs et Romana Ecclesia, idem prorsus sic sonent, ut quisquis urbem adibat, illico ad Ecclesiam convenire dicendus esset? Romanae urbis, aulae Imperatorum, ne verbo quidem hactenus meminit Irenaeus, sed solius Romanae Ecclesiae; et tamen verba haec: „ob potentiorem principalitatem“, si Grabio fides, non ad Ecclesiam, de qua ex professo sermonem instituit, sed ad Urbem, Aulam, Imperatores, quorum nulla facta est mentio, referenda sunt ? Ecquis stomachus absurda haec concoquere valeat? Denique (et hic cardo rei est) negare nec potest, nec audet Grabius, quin Irenaei toto hoc capite scopus sit probare, unam et eandem in omni Ecclesia traditionem apostoli- cam et fidem esse, qua confundantur haeretici, eam vero puram et illibatam per continuam Episcoporum successionem ad suam usque aetatem mansisse. Quia vero longius et molestius fuisset omnium et singularum Ecclesiarum successiones Episcopales enumerare, sufficere, si unius Romanae Ecclesiae successio attendatur ac recenseatur, quia ob potiorem huius Ecclesiae principalitatem omnes reliquas cum illa in fide convenire oportet, in qua semper conservata est ea, quae est ab Apostolis traditio. Quamobrem recensita Episcoporum Romanorum successione, concludit S. Irenaeus: „Hac ordinatione et successione ea, quae est ab Apostolis in Ecclesia traditio, et veritatis praeconatio pervenit usque ad nos. Et est plenissima ostensio, unam et eandem vivificatricem fidem esse, quae in Ecclesia ab Apostolis usque nunc sit conservata, et tradita in veritate.“ Idem S. Irenaeus1) aliud insigne testimonium profert supremae auctoritatis Romani Pontificis, scribens de S. Clemente Papa, „qui et vidit ipsos Apostolos, et contulit cum eis et quum adhuc insonantem praedicationem Apostolorum et Traditionem ante oculos haberet, non solus“; adhuc enim multi supererant tunc ab apostolis docti; „sub hoc igitur Clemente, continuat Irenaeus, dissensione non modica inter eos, qui Corinthi essent, fratres facta, scripsit quae est Romae Ecclesia potentissi- mas litteras Corinthiis, ad pacem eos congregans et reparans fidem eorum.“ Ergo vivente adhuc S. Apostolo Joanne Romana Ecclesia sive Clemens Romanus reparavit fidem Corinthiorum per potentissimas suas litteras. Testimonium Tertulliani. Tertullianus, de quo S. Hieronymus quaerit :2) „quid Tertulliano eruditius, quid acutius?“ Alibi3) vero dicit: „Vidi ego quemdam Paulum Concordiae, quod oppidum Italiae est, senem, qui se Beati Cypriani jam grandis aetatis Notarium, quum ipse admodum esset adolescens, Romae vidisse diceret, referreque sibi solitum, nunquam Cyprianum absque Tertulliani lectione unam diem praeterisse; ac sibi crebro dicere: Da magistrum. Tertullianum videlicet significans.“ Tertullianus inquam scribit:4) „Habes Romam, unde nobis quoque auctoritas praesto est. Ista quam felix ecclesia, cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine profuderunt.“ Romanae Ecclesiae inde repetendam felicitatem praedicat, quod illa Sedes Apostolicam doctrinam ixna cum apostolico sanguine fusam in suo sinu retineat. „Videamus, continuat, quid (Ecclesia Romana) didicerit, quid docuerit, quid cum Africanis quoque Ecclesiis contesserarit,“ quorum verborum significatio et vis patet ex iis, quae referuntur Actione 4. Concilii Constantinop. 4. generalis 8-vi, ubi refertur: „Solet RoTcrtnllianua, 1) Libr. cit. c. 3. — 2) Epist. ad Magnum. — 3) in Catal. Scriptor. Ecclesiasticor. — 4) De pracscript. c. 20.