Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XVII.

127 tu aliquando, cum opus fuerit, et aliquos iu üde nutantes videris, ad eos conversus, confir­ma illos: quomodo dicitur Psal. 84. v. 7. Deustu conversus, scilicet ad nos, vivifica­bis nos. Extractum ex Testamento Perillustris ac Reverendissimi Domini Cornelii Jan- senii Episcopi Iprensis ab ipso dictato vix inedia hora ante mortem, prout praefigitur operi ejus damnato. Ego Cornelius Dei et Apostolicae Sedis Gratia Episcopus Iprensis de mea libera voluntate do et dono omnia mea scripta ad explicationem Sancti Augustini spectantia Ca- pellano meo Reginaldo La tueo, partim quia magno labore ea scripsit vel dictavit, partim quia sine originali, copia corrigi non potest. Hac tamen mente hanc donationem facio, ut cum Doctissimis Viris Magnifico Domino Liberto Fromondo, et Reverendo Domino Hen­rico Caleno Canonico Mechliniensi conferat, et disponat de editione quam fidelissime. Sen­tio enim aliquid difficulter mutari posse. Si tamen Romana Sedes aliquid muttiri velit, sum obediens filius, et illius Ecclesiae, in qua semper vixi usque ad hunc lectum mortis, obe- diens sum. Ita mea postrema voluntas est. Actum sexta Maii 1638. Infrascriptum erat Cornelius Episcopus Iprensis, et impressum Sigillum ejusdem. Ita Testor. Et erat signatum. Iienricus Calenus. AD LECTOREM. Quivis cordatus Lector facili negotio ex praemissa Thesi Jansenii et sequentibus extractis colliget haec tria. 1. Quod Jansenius steterit usque ad mortem pro infallibilitate Decisionum Summi Pontificis, dum in materia fidei aut morum Ecclesiam universam obli­gat ad credendum quod definit. 2. Quod si, vivente Jansenio, Pontifices librum ipsius et ex­tractas ex ejus libro Propositiones condemnassent: ipse primus isti condemnationi fuisset subscripturus. 3. Quod si hodie viveret Jansenius abominaretur fanda infanda molimina quibus suae doctrinae sequaces, Quesnellus aliique, ausi sunt et audent hodiedum illam, contra tot Apostolicas Constitutiones, cum ingenti scandalo sustinere. Humili proinde Jansenio, superbisque ejus Discipulis recte applicaveris effatum Vincentii Lirinensis Com­munit, cap. XI. 0 rerum mira conversio! Authores ejusdem opinionis Catholici, Consectatores vero Haeretici judicantur: Absolvuntur Magistri, con demnantur Discipuli: Conscriptores librorum filii re­gni erunt, assertores vero gehenna suscipiet. Approbatio. Quaestio haec Theologica cum annexis oportune et utiliter impri­metur. Lovanii 12. Feb. 1718. Hermannus Damen S. T. Doct. Regens. Librorum Censor.

Next

/
Oldalképek
Tartalom