Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
III.
11 in aeternum.“ Huic in SS. Litteris tam manifeste propositae et inculcatae veritati omnes SS. Patres adstipulantur, e quorum numero suffecerit aliquos in medium proferre, ut appareat vocem illam „arcta“, qua Scriptura sacra utitur, non solum ad exorbitandas et excessus mundi per Christianam Religionem corrigendos, sed multo magis ad spiritum poenitentiae referendam esse, quo Christianos animatos esse oportet. „Angusta, inquit S. Leo M. ') et arcta via est, quae ducit ad vitam, et nemo in eam gressum inferret, nemo vestigium promoveret, nisi difficiles aditus ipse se Christus viam faciendo reseraret, ut auctor itineris fiat, possibilitas ambulantis.“ Iisdem fere verbis loquitur S. Augustinus2) affirmans unam ad coelum viatn esse, mundo perfecta ad Deum conversione renuntiare. Exponens vero3) haec Psaltis regii verba „Et semitas tuas edoce me, „semitae illae ait, non lat;«e sunt, nec multitudinem ad interitum ducunt, sed angustae et paucis notae. „Via lata, observat porro4) mortifera est, latitudo ejus delectat ad tempus, finis eius angustus in aeternum.“ Christum Dominum dein sic ad fideles loquentem introducit:'') „In tribulatione positi estis, multa patimini, multa, quae amabatis in hoc saeculo, amisistis: sed non vos dimisi in via, quam angustam vos doceo, latas semitas quaerebatis; quid vobis dico? Hac itur ad vitam sempiternam ; qua vultis ambulare, ad mortem pergitis.“ Deindeseipsum sic interrogat: „Qui sunt pauci, qui ambulant per viam angustam?“ Respondet: „Qui tolerant tribulationes, qui tolerant tentationes, qui in istis omnibus molestiis non deficiunt, qui non ad horam gaudent ad verbum, et in tempore tribulationis, tamquam orto sole, arescunt, sed habent radicem charitatis.“ Eodem sensu S. Hieronymus: „Lata via est, inquit6) saeculi voluptas, quam appetunt homines. Angusta, quae per labores et jejunia panditur .... Per latam multi ambulant, angustam pauci inveniunt. Latam non quaerimus, nec inventione opus est; sponte se offert, et errantium via est . . Certum quidem est, quod in S. Litteris jugum Domini svave, et onus leve esse dicatur;') sed certum etiam est, sola charitate illud leve eflici, s>ne qua difficultatibus plenum esse, omnes fateantur est necesse; alioquin Scriptura, quae locis innumeris id affirmat, sibi contradiceret. Sic Scripturam explicat S. Augustinus: „Angusta, inquit8) via, laboranti angusta est, amanti lata.“ Et iterum:9) „Nullo modo sunt onerosi labores amantium, sed etiam ipsi delectant, sicut venantium, aucupantium, pi- scantium est. Nam in eo, quod amatur, aut non laboratur, aut et labor amatur.“ „Quid est sarcina levis . quaerit idem S. Pater,10) nisi cbaritas: quidquid enim difficile est in praecepto, leve est amanti.“ In hunc sensum loquitur alibi P1) „Omnia sunt facilia charitati, cui uni Christi sarcina levis est, aut ea una est sarcina ipsa, quae levis est.“ Eodem fere modo mentem suam explicat S. Joannes Chrysost.12) „Et quomodo leve est onus,'inquies , cum dicat: „Qui non tollit crucem suam et sequitur me, non est me dignus“ .. cum jubeat ipsam quoque animam odio habere . ?Te Paulus doceat dicens: Quis nos separabit a cha- ritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Doceant te, qui a consessu Judaeorum post mille verbera redibant, gaudentes, quia digni habiti sunt pro nomine Christi contumeliam pati. Quod si ad1) Serm. 5. de Jejun. 7. mens. — 2) Senn, in Psalm. 23. — S) Serm. in Psalm. 24- — 4) 3erm. in Psalm. 39. — S) Serm. in Psalm. 43. — 6) in cap. 7. Mattii. — 7) Matth. 11. — 8) Serin, iu Psalm. 30. — 9) do bon. vid. c. 21.— 10) Serm. in Psalm. 07. — 11) Libr. de nat. et grat. c. 09-----12) Horni!. 33. al. 39 in Matth, c. 11.