Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

III.

10 difficiles videntur, solis tantum Sacerdotibus, Monachis aut Eremicolis scriptas fu­isse. Certum enim est, iis teneri Christianos omnes quoad dispositionem cordis, quoad effectum vero non esse mera consilia, sed praecepta omnibus, qui Christiani non solo nomine, sed re etiam ipsa esse volunt. Christus enim , ut expresse observat S. Lucas,5) „dicebat ad omnes, si quis vult post me venire, abneget semetipsum , et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.“ Nec merum hic consilium exprimi, sed praeceptum, id, quod sequitur, clare ostendit, et evincit manifestissime ratio, quam Filius Dei affert, dicens: „Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.“2) De perditione ergo vel salute animae agitur, ac proinde indubie de praecepto. Quam necessario ista praecipiat, inde quoque patulum fit, quod enmdem sermonem sic continuet: „Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detri­mentum sui faciat?“3) his autem, quae sequuntur verbis concludat: „Nam qui me erubuerit, et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, et Patris, et Sanctorum Angelorum.“4) Quibus quidem verbis denunciat, qui­bus poenis subjiciendus sit, qui veritates illas spernit, aut in injustitia detinet, illas non sectando, nec, si pro munere debuisset, annunciando. Apostoli easdem nobis ubique regulas tradiderunt; docuerunt illas in suis epistolis, vita sua illas expresserunt, morte sua illas consummaverunt, et consecrave­runt. „Nemo coronabitur, inquit S. Paulus5) nisi qui legitime certaverit.“ „Castigo corpus meum, scribit ad Corinthios®) et in servitutem redigo; ne forte cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar.“ „Obsecro vos, ait fidelibus,7) per misericordi­am Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem.“ „Semper mortificationem Jesu Christi in corpore vestro circumferentes.“8) „Non estis vestri9) mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.“10) „Qui utuntur, hoc inundo, tamquam non utantur.“1 11) Quodsi autem huius vitae mo­lestiae et passiones animum pulsent, ac jam jam dejiciant, „cogitate, ait idem Aposto­lus,12) quod non sint condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae reve­labitur in nobis.“ „In hoc vocati estis, scribit S. Petrus ,13) quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Qui cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste. Chri­sto igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis, ut non in desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est, in carne vivat temporis.“ Quia et S. Joannes monet nos:14) „Nolite diligere mundum, neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. Quoniam omne, quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae, quae non est ex Patre , sed ex mundo est. Et mundus transit, et concupisceutia eius. Qui autem facit voluntatem Dei, manet 1) 9, 23. — 2) ibid. 24. — 3) ibid. 25. — 4) ibid. 26. — 5) 2. Tim. 2. 5. — 6) 1. ep. 9, 27. - 7) Kom. 12. 1. — 8 2. Cor. 4, 10. — 9) 1 Cor. 6, 19. — 10) Coloss. 3, 3. — 11) 1 Cor. 7. — 12) Rom. 8, 18. — 13) 1 Ep. 2, 21. sq. at cap. 4. v. 1. sq. — 14) 1. Ep. 2. 15, sq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom