Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XVII.

107 adatott aka t, tárgyasán fentartaná! Alapul vagy fundamentomul tette Pétert, s ezen fundamentomra állitá a többi oszlopokat (Apostolokat) . . . s ezen Anyaszentegy- háznak e kőszálon világ fogytáig fenn kell maradnia.“ Votum et promptum cuivis subsidium Uni o n i s in unam salvificant Ec­clesiam, hanc ingredi anhelantibus suggestum a SS. Theologiae Doctore, ac emerito professore regio publico Ordinario, (qui fuit Tobias Mollik, Benedictinus Pan­nonius) Budae 1821. pag. 18. „Christus itaque aedificavit Ecclesiam suam supra petram, ne portae inferi praevaleant adversus Ecclesiam. Perconsequens tamen certum fit e Christi D. sen­tentia : portas inferi, sicut adversus aedificium Ecclesiae, pariter adversus eiusdem aedi­ficii fundamentum seu Petram, nunquam esse praevalituras: si enim adversus aedificii fundamentum praevalerent, ipso facto etiam adversus aedificium, seu Ecclesiam praevale­rent;'adversus neutrum igitur praevalebunt unquam portae inferi.“ pag. 87. „Non ignoro, illud quoque nobis opponi; quod reipsa factum non raro est, ut videlicet Episcoporum quoque phalanges inter se doctrinae dissensione, ac celebratis etiam ad mutuam reprobationem Conciliis acerbe decertarent: indeque sint ena­tae vel auctae haereses Arianorum, Macedonianorum, Donatistarum, Eutychianorum, Mo- nothelitarum, Iconoclastarum, Phoiianorum etc. Verum nullumne Christus pro afflictissi­mo eiusmodi Ecclesiae suae statu providit instituitque remedium, quo oves suae inter dissentientes Episcoporum phalanges et Concilia valeant, si sincere velint, dignoscere: quanam in dissidentium parte persistat vera fides veraxque Christi Ecclesia, quae semper visibilis manere debet ?-------Num ergo Christus (vel sciscitari exhorreo) adeo parum fi­d elis est Sponsae suae custos, ut huic pro gravissimo divortii periculo nullum intemerate ser­vandae fidelitatis praestet adminiculum? Num adeo incurium est Corporis sui Caput, ut in maximo rescindendae unionis unitatisque fidei discrimine nullum membris suis praestite­rit perseverantiae subsidium? Ut nullam denique pharum constituerit cum exitialibus pro­cellis et caligine luctanti fluctuantique Ecclesiae, quam acquisivit sanguine suo? Hancne potestis fovere diffidentiam erga pastorem magnum Ovium in Sanguine Testamenti aeterni D. N. J. C.? Hanc profecto non potuit ita deserere ac despicere Christus, ut in maximo inter dissentientes Episcopos quoque et Concilia, amittendae verae fidei salutisque discrimine, nullum constituerit signum, ex quo sincere studiosi Ecclesiae ipsius filii dignoscere queant quanam in litigantium parte sit vera Ecclesia Christi, supra Petram ab ipso aedificata, et ovile Christi, quod commisit Petro, mandans: pasce agnos meos, pasce oves meas. Hoc quippe Ovile est indagandum: estque facile detegere.-------Dum ergo portae inferi, per E piscoporum quoque ac Conciliorum dissidia nituntur Ecclesiae Christi praevalere; ipse utique — sententia sua (Tu es Petrus etc.) docuit nos: illa in dissidentium parte dun- taxat esse Ecclesiam suam, quae innititur Cephae seu Petrae, super quam aedificavit Eccle­siam suam, ne portae inferi praevalerent adversus eam. Docuit nos, tunc omnium firmissi­me debere nos consentire cum vicaria fundamentali, ut Ecclesiae, ita et verae fidei, Petra. Tutissime proin inter Arianismi assultus — pronunciavit S. Ambrosius : Ubi ergo Petrus, ibi Ecclesia: ibi nulla mors, sed vita aeterna, et portae inferi non praevalebunt ei“. Idem auctor, qua actualis Professor Theologiae Dogmaticae in Regio Generali Pesta no Cleri Seminario elucubravit, et Agriae typis vulgavit a. 1786. eruditissimum Opus sub ti tu Io „Dissertationes de Ecclesia Christi“. In huius operis Dissertatione Nona defendendam su­6*

Next

/
Oldalképek
Tartalom