Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XVII.
103 Lyceo Colocensi, tardius in Regia Universitate Pestiensi Professor „Interpretatio Sacrae Scripturae“ Pestini 1804. tom. 13. pag. 344 et seq. „Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce satanas expetivit vos, ut cribraret, sicut triticum. 32. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.-------------Satanas expetivit omnes, ut cribraret sicut triticum. Pro solo Petro Christus oravit, ne eius fides deficeret. Haec ergo oratio Christi non spectabat ad rem, quae ista nocte acta est sive a Petro, sive a reliquis Apostolis. Alias sequeretur Petrum etiam orante pro se Christo, tamen gravissime lapsum esse, et a fidei confessione erga Christum defecisse, nec Christi orationem pro eo valuisse, vimque habuisse; sed eiusmodi fuisse, ut stabiliores fuerint celeri Apostoli, quamvis pro illis Christus non oraverit, quam Petrus, pro quo oravit. „An audebis dicere, ait S. Augustinus lib. de Corrept. et Grat. cap. 8. etiam rogante Christo, ne deficeret fides Petri, defecturam fuisse ?“ Alio ergo, et ad aliud tempus haec oratio Christi pro Petro, ne eius fides deficeret, pertinuit. Quodnam ergo istud tempus fuit? Illudne, quod deinde, posteaquam a ca.su suo surrexisset, ad obitum usque suum vixit ? Turune ipse Christi hac oratione ita stabilitus in fide fuit, ut in ea fratres etiam suos confirmare deberet? Apostoli omnes die Pentecostes Spiritum sanctum acceperunt, et per eum sic confirmati sunt, ut et ipsi in fide immobiles essent, et in ea docenda errare non possent: nec ulla confirmatione per Petrum opus habuerunt. Apostoli igitur, ut firmi in fide, atque stabiles essent, et ne ab ea inter docendum deflecterent, Petri opera opus non habuerunt. Hocne ergo Petro Christus commisit, hoc demandavit negotium, quod futurum nullum erat? Si ceteri Apostoli peraeque, ut Petrus firmi in fide futuri erant, ut Christus peculiariter pro Petro oraret, ne eius fides deficeret, idque ad ceteros confirmandos, quaenam ergo causa fuit? Simon, Simon, ecce satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum. Sollicitudinem hoc Christi erga discipulos, lllorumque periculum demonstrat, ne cribrando exagitati ex cribro more palearum excidant. Pro Petro peculiariter orat, ne ejus fides deficiat, huicque ceteros tradit confirmandos. Ergo ipsi uni securitatem adversus defectionem pollicetur, ceteros omnes ostendit expositos defectionis periculo, nisi in fide a Petro confirmentur. Quantumcumque me versem, non reperio, qua ratione istud constiterit inter Petrum ceterosque Apostolos. Fortasse de hoc Petrum Christus securum reddere voluit, ne iam postea in suis actionibus uspiam impingeret, ubi ab eo lapsu consurrexisset, quem illa nocte facturus erat? At vero Petrus etiam postea reprehensibilis fuit, et quod ad veritatem Evangelii non recte ambularet, Paulus ei in faciem restitit. Gal. 2. v. 11, 14. Ergo ne istud quidem est, in quo, ne eius fides defectum subiret, Christus pro eo oraverit, nec hoc fuit, in quo Apostolos confirmare debuerit, qui in hoc, monitore Paulo ipse usus sit. Cum Christus non frustra pro Petro peculiariter oraverit; et aliquid certe fuerit, in quo stabilitatem fidei eam consecutus sit; ut ab hac ipse unus non posset deficere, illius vero fratres possent deficere, quosque ipse in fide, qui ab ea solus non posset deficere, confirmandos acceperit; nec reliqui Apostoli fuerint ii, qui Petri confirmatione indiguerint, utpo- te non minus, quam ille ab errore inter docendum, et in credendo futuri immunes; non aliud relinquitur consequens, quam orationem hanc Christi esse factam pro Petro, non tantum, ut is inter Apostolos futurus erat princeps, nec istis terminis circumscriptum fuisse munus, quod ei confirmandi fratres datum est; sed Christum