Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XVII.
90 „Simon Simon ecce satanas etc. cum oratio Christi D. ut auctor est s. Paulus, exaudita semper fuerit, injurius profecto Christo fieret, qui non id eum pro Petro consecutum existimaret, videlicet, ne ejus fides nunquam deficeret, ut fratres in fide c onfir mare p osset.“ Cap. 4. p. 22. „Caput, membrorum volebat esse basim et fundamentum, quod in fide nunquam deficeret, neque sanctitatem morum eversum ire posset. Cap. 6. p. 35. „Ego certe ea firmus sum in sententia, quod fides nusquam omnino poterit alibi tam pura vel tam nitida reperiri, sicut in Ecclesiae Romanae vicario. Ea, (Ecclesia Romana) lapis ille Lydius, in quo reliquarum per orbem Ecclesiarum doctrinae puritas non secus ac aurum probari deberet. Neque istud a vero alienum, cuipiam videatur, quando per os Romanorum Pontificum e cathedra Petrus loqui solet.“ Cap. 11. p. 93. Quidquid hactenus pro firmitate verae Christi Ecclesiae a me allatum est, id utique de firmitate Ecclesiae Romanae, prout haec omnium per orbem sub uno visibili in terris capite Pontifice Romano existentium Ecclesiarum mater et communionis catholicae centrum est, intelligendum venit; cum praemisssa major e 6-o capite certa sit.“ Conclusiones ex theologia speculativo-dogmatica, quas in vetustissima S. Petri apostolorum principis basilica Quinque-Ecclesiensi anno 1777 mense aug. publice propugnavit, Gábriel Döry de Jobbaháza, episc. seminarii s. Pauli alumnus, presbyter ex praelectionibus Steph. Szalagyi et Mich. Taucher — additae ad initium Libri 7-mi operis: „Stephani Salagii presb. Quinque eccl. SS. theol. Doct. de statu Ecclesiae Pannonicae — Quinqueecclesiis 1777. — Conclusione 11. 12. „Ex eadem vi et ratione primatus, s. Irenaeo praeeunte, conficimus, necesse esse, ut omnes omnino fideles unius et ejusdem fidei vinculis colligentur cum Ecclesia Romana, hoc est cum sedente in Petri cathedraPontifice, ita ut si quis a doctrina cathedrae Romanae dissentit, eo ipso a doctrina Ecclesiae dissentire convincatur ; satisque sit unius Ecclesiae Romanae traditionem consulere, ut hac semel cognita, illico aliarum Ecclesiarum traditio et sententia, atque doctrina cognoscatur.“ „Hinc autem liquido patet, aliam esse non posse aliarum Ecclesiarum fidem et traditionem a fide et traditione Romanae Eccle- ae; hoc enim tam impossibile est, quam promissiones Christi, quibus perpetuam caput inter et Ecclesiam doctrinae unitatem pollicitus est, frustrari. Quamobrem, qui cognita Romani Pootificis e cathedra proloquentis sententia, suum eousque judicium suspendunt, donec Ecclesiae consensum pariter cognoverint, hi impossibilem comini- scuntur hypothesim, qua contra promissiones Christi contingere posse supponunt, ut caput inter et Ecclesiam doctrinae dissonantia existat.“ Gánót'zy Antonius Canonicus M. Varadinensis in opere „A Credonak vagy is az Apostolok Vallásának magyarázása.“ Nagyváradon 1 7 8 0. pag. 70. haec seribit: „Hasonlóképen a Római Pápa is, ki a Krisztus Anyaszent- egyházának fö Feje, Pásztora, Gondviselője és Igazgatója, az hit dolgában támadott ver-