Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XVII.

87 retractabilia reddi scimus; quid ni igitur Petri Cathedrae id concessum peculiariter fatea­mur, ut decreta ejus dogmatica, etiam ante aliorum consensum sint judicia ?“ Idem Tirnaviae A. 1761. typis academicis edidit et Francisco Comiti Barkóczy Primati et Archi-Episcopo dedicavit Sancti Cypriani Carthaginensis Archi-Episcopi et Africae totius Primatis Acta et Scripta omnia, in summam redacta, et proloquiis, atque anno­tationibus illustrata, in cuius libri pag. 123. hanc legimus sub c) observationem „Ecclesia Christi juxta Catholicos omnes in fidei, et morum dogmatibus infallibilis est 5 at dum Ro­mani ponfices Successores Petri de fide, aut moribus loquuntur ex Cathedra, Ecclesiae nomin e 1 o q uuntur, non secus ac Petrus, dum Chri­stum Dei Filium esse confessus est; igitur infallibile pariter, et omnino irreformabile eorum ex Cathedra loquentium judicium est.“ Assertiones ex universa theologia, quas in univ. Tyrnav. anno 1763. mense aug. pro­pugnavit Anton. Nagy Semin. Gen. Cleri reg. Hungáriáé Vice-praefectus, adjectae ad. ini­tium operis: „Institutiones doctrinae Christianae“ anctore Petro Lud. Danes. Tom. 2. Recusae Tyrn. 1755. prop. VI. „S. Petrus accepit a Christo primatum honoris et jurisdictionis in omnes fideles, adeoque in universam Ecclesiam. Hic primatus transit ad omnes ejus successores, qui sunt episcopi Romani. Nullus unquam Pontifex erravit in fide, loquens ex cathedra; nec errare potuit.“ Anonymus „KéziKalauz.“ Váczon e. n.“ (1764.) pag. 104. legitur. Tizedik Ve- tekedés: A római pápának csalhatatlanságáról. „K. T. A római Pápa, úgymint Pápa, a ki az egész anyaszentegyházat tanítja mind az hitnek dolgaiban, mind pediglen a jó erkölcsökben, melyek az egész Ecclesiának eleibe adatnak, mind az üdvösségre való dolgokban, vagy pedig azokban, a mellyek ön­ként jók, vagy roszak, semmi kép en meg nem csalathatik, úgy hogy ameg- csalhatlanság nem a püspökök sem a belső tanácsosok gyülekeze­tin, hanem a Pápán helyeztetik és találtatik.“ P. 112. „írva vagyon tehát, hogy a Pápa meg nem csalattathatik, sem meg nem csalhat; ellenben pedig nem olvassuk irva, hogy a pápa megcsalhat vagy megcsalattathatik. “ Sub auspiciis Francisci Comitis Barkóczy primatis et Archi-Episcopi Stri- goniensis a. 1761. Tirnaviae per P. Florianum Bertoni Ordinis S. Pauli primi Fremitae theologiae Auditorem sequentes binae assertiones sunt propugnatae: 34.. „Summus Pontifex est infallibilis in rebus fidei et morum decernendis.“ 35. „Idque etiam extra Concilium, nam et supra hoc est.“ Eiusdem S. Ordinis theologiae Auditor P. Petrus Zsolnay, itidem Tirnaviae die 5 Aprilis 1771. publice propugnavit, hanc quae sequitur, Paulo Eszterházy, tunc Paulino- rum Generali, tardius Episcopo Quinque-Ecclesiarum inscriptam thesim: ,,27. Romanus- Pontifex est supra Concilium Generale, et infallibilis in decretis ad fidem et mores per­tinentibus. Vide a) Acta sincera S. Pauli Thebaei studio et opera P. Mathiae Fuhrmann Ordinis eiusdem S. Pauli primi Eremitae Neostadii Austriae 1760. item b) Supplemen­tum ad Annales Veteres Hunnorum, Avarum et Hungarorum congestos, opera, et studio Georgii Pray. Tirnaviae a. 1764. — ubi illae assertiones impressae leguntur. Olsavszky Michael eppus Rossensis, Munkácsiensis etc ,,Sermo de S. occi

Next

/
Oldalképek
Tartalom