Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXVII.

87 XXV1L Cum semper nos gaudere in Domino, omnia divina eloquia exhortentur, hodie procul dubio ad spiritalem laetitiam copiosius incitamur. Nativitatis dominicae sacramento nobis clarius oorruscante: ut recurrentes ad illam divinae misericordiae ineffabilem inclinationem, qua Creator hominum homo fieri dignatus est, in ipsius nos inveniamur natura, quam adoramus in nostra“ ‘). In hac cum Verbo incarnato unione unica requi­es, unica spes, et unica consolatio nostra est; non est enim in alio aliquo salus.“ Nec enim aliud nomen e.;t sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri“ 2). Christus igitur omnis gratiae origo, omnis sanctitatis radix, omnis dulcedinis fons, et omnis sanctitatis scaturigo est, et ex ipso, nobis dato, nobis nato fluenta plenissima gratiarum in nos redundant. Sed necesse est. ut Christo agglutinemur, quia Caput nostrum , ut ipsius vestigia premamus, quia imago nostra, ut per ipsum dirigamur, quia sapientia, ut ipsum audiamus, quia Verbum est; nec quisquam sibi vivat et mundo, cum qui hodie natus est, mortuus sit pro mundo. „Ad hunc ergo tantum eruditorem, tratres mei, in omni deliberatione curramus: hunc tam strenuum adjutorem in omni operatione invoce­mus : huic tam fido propugnatori in omni colluctatione committamus animas nostras ; qui ad hoc ipsum venit in mundum, ut habitans in hominibus, cum hominibus, pro ho­minibus, tenebras nostras illuminaret, labores levaret, et pericula propulsaret.“ 3) Nulla igitur dies praetereat, quin immensum Incarnationis Verbi beneficium recogitemus corde. Si enim Filium Dei pro nobis nasci oportuit, ut redimeremur; congruum, imo justum est, ut Christo Salvatori nostro continuis cogitationis, amorisque motibus adhaereamus, et qui est redemptio nostra, sit etiam amor et desiderium nostrum. Si autem peccata Dei Filium ad nos venire non impediverunt modo, sed etiam moverunt, impulerunt, traxerunt, discamus nos imprimis, qui sumus „ministri Christi et dispensatores mysteriorum Dei“ 4) peccatoribus opitulari, proximi calamitatibus compati, aliorum infirmitatibus infirmari, cum scandalizatis uri. 5) Pretium animae ipsa divinitate metiamur, postquam Deus justissimus in statere filium appendit suum. „Magna res est anima, inquit S. Bernardus, G) quae Christi sanguine redemta est. Gravis animae casus, qui nonnisi cruce Christi potuit reparari.“ „Magno pretio nos redemit, subdit S. Ambro­sius, 7) quod non aestimatur aere, sed sanguine.“ Nullos ergo defugiamus labores, nullis sudoribus, nullis algoribus parcamus pro lucro animarum, quarum salus tanti apud Deum valet, tanti fit, ut pro ipsa Unigenitum suum dare ac immolare non dubitaverit. Absit, ut animas aliorum salvandas negligamus, aut nostram flocci faciamus. An nescis, quod non corruptibilibus auro vel argento redemptus es, sed pretioso sanguine Agni immaculati et Nr. 5785. Nativitas D. N. J. C. in­structio nostra. 1) S. Leo M. Sem. in Nativ. Dom. 8- — 2) Act. 4, 12. — 3) S. Bernard. Serm. 1. Advent. — 4) I. Cor. 4, 1. — 5) II. Cor. ll, 29. — 6) epist. 54. — 7) libr. 7. in Luc.

Next

/
Oldalképek
Tartalom