Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXVI.

86 effundere in Sedem Apostolicam. Quae Vestra sensa Beatissimo Patri innotescent, paterno- que eius cordi magnam adferent consolationem. Pergite haec porro quoque fovere sensa; „oportet enim nos tamquam membra inhaerere Capiti Nostro Romano Pontifici, et throno Apostolico“ scribit S. Cyrillus Ale- xandr.*) Sed et hoc ipsum postulat amor, quo prosequimur Ecclesiam nostram „quam quantum quisque amat, tantum habet Spiritum Sanctum“ teste S. Augustino.**) Nemini namque dubium esse potest, Ecclesiae Catholicae rem hic agi, non solius Summi Pon­tificis. Interim indesinenter a nobis orandus est Deus, ut tanta haec pericula ab Ecclesia sua avertat, neque patiatur, a tam exitiosa calamitate sponsam suam diutius vexari. Ipsum vero Summum Pontificem nostrum Pater Misericordiarum in brachio sancto suo protegere et consolari dignetur, ut sicut abundant passiones Christi in ipso, ita et per Christum abundet consolatio ejus. Strigonii, die 24-a Decembris, 1870. *) in thesaur. I. 1. c. 21. — **) tract. 32. in Joann. Joannes m. p. Archi-Eppus. #

Next

/
Oldalképek
Tartalom