Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXVI.

85 tas tam a Christo ipso descendit, quam omnis alia potestas. Quod si verum est, est autem verissimum, Ecclesia in judiciariae potestatis exercitio tam sit independens est necesse, sicut est in exercitio alterius sibi competentis potestatis, imprimis cum in Ecclesia Catho­lica non sit dominatus hominis in hominem, sed legis sive juris in omnes; nec quidquam pro nudo arbitrio agere liceat, sed sua cuique sint jura et officia, nec desint in illa remedia, ad reparandam jurium nefors laesionem ordinata. Caeterum ipsum gubernium Italicum amplissimam occasionem habuit experiendi, non ab aliis idmodi appellationes interpositas fuisse quam a malecontentis hominibus, Ecclesiae jurium proditoribus, qui­bus velut instrumentis aliquando contra Ecclesiae praepositos Civitas utebatur, sed quos mox ipsa quoque abs se abjecit, et abjectos suae sorti reliquit. Jus denique quod nunc primum asserere Capitulis volunt, conventus capitulares celebrandi, clare loquitur Eccle­siae servitutem, cui illa adusque in illis oris mancipata fuit. Quis vero nescit, Capitula in Italia bonis omnibus fuisse privata, et vix non funditus eversa. Nunc iis non ere­ptas facultates restituere, sed indulgere solummodo intendunt, ut non tantum in choro, sed secus etiam capitularium negotiorum gratia congregari possint. Nullus penitius no­vit quam ipsa Sedes Apostolica, quid pretii promissionibus illius gubernii tribuendum sit. A viginti annis videt, juratam Pontifici fidem a dicto gubernio aenea fronte perrum­pi, Ecclesiae leges dissolvi, videtper illud excommunicationem sperni, episcopos excommuni­cationis societatem repellentes in carceres atque in exilia detrudi. Videt denique gubernium illud tendere ad absolutam a quocumque divino et humano jure emancipationem, spirare Ec­clesiae odium, contemptum, ac persecutionem. Nullum profecto in orbe existit gubernium , quod tantam S. SediApostolicae injuriam irrogare,nullum quod sacratissima eius juratam cynico modo violare, nullum quod inermem Papam bello aggredi, eius principatum et Urbem invadere non abhorruisset. Hoc illud est gubernium, de quo jam in Al­locutione 17. Decembris 1860. habita postquam recensuisset mala occupatis jam tunc pontificiae ditionis provinciis illata, sic questus est Beatissimus Pater: „Haec au­tem malorum congeries ab iis maxime repetenda, qui ut suam per Italiae fines di­tionem extendant, humana quaeque jura ac divina audacter pervertunt, qui publi­cae se felicitatis auctores jactant ac praedicant, quocumque tamen pervaserint, ibi­dem saevissimae veluti tempestates impressa relinquunt furoris excidiique vestigia.“ Et hoc Gubernium non veretur Summo Pontifici pensionem offerre ex aerario suo semper vacuo, concessionum instar proponere cessionem sacerrimorum, quae usur­pat, ecclesiasticorum jurium, quibus Ecclesia ubique locorum et terrarum ultro gau­det, audet denique praetendere, ut Catholici circa sortem Ecclesiae suae Capiti^, con­quiescant, quod in tam rapaces, viscosasque manus incidisse norunt. Ceterum dubitari ne­quit, quin usurpatores dignum iniquitate sua, dignum pontificia Majestate responsum acci­piant. Haec ad Vestram notitiam perferre volui VV. FF. et FF. m Christo Dile­ctissimi, qui in districtualibus Vestris Congregationibus tam clare enunciavistis cum Ve­stram in S. Sedem Apostolicam et SSmum Dominum Nostrum filialem pietatem ac fidelita­tem, tum Vestrum dolorem Vestramque indignationem ob iniquissimam Urbis, cuius ille legitimus Dominus est, invasionem conjunctique cum eadem principatus direptionem, cala­morum venalium nequitiam, qui pro scopo sibi praefixerunt, conscribere mendacia, conge­rere calumnias in Summum Pontificem, venenum denique aspidum, quod erat sub labiis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom