Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXV.

82 Nr. 5718 Vacans paro- chiale benefi­cium Albaa- renso concur *ui expomitur Catholici in suas linguas transtulerunt; et in suis scholis aeque adhibent. Quae omnia magnam libelli utilitatem clare testantur, ad quem attentionem DD. Curatorum provo­care volui — tanto magis, quo gravius est momentum historiae biblicae cum in se, tum reflexe ad doctrinam religionis, in scholis pertractandam, quae profecto nec clare proponi, nec rite percipi potest nisi in indivulso nexu cum historia biblica; siquidem certum sit dogmata, instituta ac praecepta utriusque foederis fulciri historia, quae in scripturis sacris continetur , divino-humana, cuius illa sunt compendiaria commemoratio et conclusio practica. Hinc est, quod jam S. Augustinus in libro de catechizandis rudibus exordium catechismi ponat in narratione historica a creatione mundi. Quapropter ad ingerendam animis plenam cognitionem religionis catholicae, cum institutione hujus conjungendus est eiusdem conspectus historicus, atque illi praeposteram viam tenent, qui historiam biblicam negligunt, aut insuperhabent; id enim impetrare volunt, ut proles discant conclusionem qum praemissa noverint. Cui igitur solida pubis institutio in doctrina religionis curae eordique est, is omnem curam adhibet, ut illa etiam historiam biblicam ediscat, Strigonii, die 19-a Decembris, 1870. 0 Ladislao Horváth ad parochiam Szuchaensem translato, beneficium parochiale . Albaarense quod antea tenuit, in vacantiam recidit, pro quo juri Patronatus fundi reli- •gionarii obnoxio beneficio praesentibus concursum usque finem mensis Januarii 1871 duraturum publico. Strigonii, die 22. Decembris 1870. Mutatione« ultimae in Statu personali Cleri Arclii- Dioecesani. Michael Praznovszky, Parochus Modraensis translatus est ad beneficium parochiale Nadlányense. Joannes Gabriely, Professor Doctrinae Relig. in reg. maj. Gymnasio Pestiensi factus est Administrator Nyerges-Ujfaluensis. Joannes Yáray, Cooperator Levensis, factus est parochus in Ó-Bars. Rudolphus Mezey, Cooperator Pestiensis ad Assumtam, nominatus est Professor Doctr. Relig. in reg. maj. Gymnasio Pestiensi. Michael Bogisics, Cooperator ad S. Annam Budae, translatus est in pari quali­tate Pestinum ad Assumtam. Ladislaus Horváth, Parochus Albaárensis factus est Parochus in Szuha. Eduardus Schóber, Cooperator Galgóczensis nominatus est Parochus Ujvároska­ensis. Strigonii, die 22- a Decembris. Joannes m. p. Archi-Eppus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom