Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXIII.
71 XX1IL E districtualibus DD. Curatorum congregationibus sequentes isthuc pro resolutione propositae sunt Quaestiones: Quaerebatur 1. an relaxatio in lege abstinentiae a carnibus vigore Brevis Apostoliéi ddto 26. Maii h. a. Nr. 2471. publicati, pro Sabbatis per annum concessa ad Sabbata quoque per Adventum extendatur ? Respondetur Affirmative ; dies enim Sabbati, per Adventum non sunt dies stricti jejunii, sed abstinentiae dumtaxat ab esu carnium, nihil proinde a reliquis per annum Sabbatis differunt. Quaerebatur 2. an feriis quartis et sextis per Adventum licitus sit usus cuiuslibet ac iccirco etiam suillae pinguedinis in condiendis, qui manducari intenduntur, cibis ? Respondetur aeque Affirmative; notum est jejunium in Vigiliis Apostolorum olim observatum a Cle- mente XIV. per Breve Apostolicum die 22. Junii 1771. vulgatum ad ferias quartas et sextas in Adventu translatum fuisse; praecipua igitur ratio jejunii feriis praedictis servandi est compensatio suppressi in dictis vigiliis jejunii. Cum S. Sedes Apostolica ope Brevis die 6-a Maii h. a. editi et die 26. eiusdem mensis promulgati in Vigiliis Sanctorum suilla pinguedine condiri ac manducari cibos indulserit, suapte sequitur, dictae pinguedinis usum feriis etiam quartis et sextis per Adventum licitum esse, nisi in aliquam praedictarum feriarum incidat Vigilia Nativitatis D. N. J. Ch.; hac enim Vigilia, in quamcunque inciderit ferialem diem, stricte jejunandum esse, nemini dubium esse potest, qui ordines sub 26. Maii h. a. Nr. 2471. dimissos attente legit. Quaerebatur 3. an laridum vel sagimen feriis sextis per annum, Sanctorumque Vigiliis manducare liceat ? Respondetur Negative. Concessio enim Apostolica, prout illam legenti patet, nihil ultra importat, nisi ut praedictis diebus pinguedine liquefacta cibos secus esuriales condire sive praeparare, sicque conditis ac praeparatis vesci liceat. Laridum proinde ac sagimen tanquam cibum iisdem diebus sumere non licet; sunt enim illa vere de substantia carnis, a qua abstinendum est omni, qui obligans sub gravi praeceptum Ecclesiae violare non vult. . Strigonii, die 6. Novembris, 1870. Joannes Masztik, parochus Radossóczensis post pie suscepta moribundorum sacramenta die 24-a Octobris supremum diem obiit, anno aetatis 43. sacerdotii vero 20. Cujus animam dum solitis ad aram precibus commendo, simul pro parochiali, quod tenuit, beneficio, concursum usque 10-am mensis Decembris duraturum publico. Strigonii, die 6-a Novembris, 1870. .Nr. 4793. Quaesita et re- 1 sponsa circa sensum et extensionem Brevis Apostoliéi legem abstinentiae ab esu carnium relaxantis. i ' Nr. 4794. Obitus Joannis Masztik parochi Eadossó- czensis, et concursus pro beneficio parochiali, quod tenuit. Joannes Schormann, instituti emeritorum parochorum commembrum, sacerdos jubilaris in annum quintum die 26. Octobris a. h. post pie suscepta moribundorum sacramenta defunctus est anno aetatis 79-o, sacerdotii 55., cujus animam solitis ad aram suffragiis commendo. Strigonii, die 6. Novembris, 1870. Nr. 4795. Joannis Schormann mortui anima piis suffragiis commendatur.