Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXI.

59 XXI. Brevi septuaginta duorum annorum intercapedine ditiones pontificiae legitimo suo Domino quatuor vicibus ereptae sunt. Quis mirabitur regicidas illos, quive Deum non existere solemni sanxerunt decreto, in Vicarium quoque Christi, qui est Deus benedictus in saecula, sacrilegas, violentasque manus injecisse. Directorium Reipublicae Gallicanae in- telligo, quod octogenario majorem Summum Pontificem Pium VI. prius atroci bello dive- xatum, spoliatum, ac deceptum tandem terris ditionibusque exuit, ac exutum 1798. in captivitatem redegit, in qua ille anno subsequent supremum diem obiit Valentiae in Del- phinatu. Successor in Cathedra S. Petri contra, ac anxie metuebant Catholici, et fidenter sperabant increduli, Pium VI. Romanorum Pontificum agmen clausisse dictitantes, non tantum canonice eligi, sed sedem quoque suam Romae capessere, imo civili etiam ejusdem Principatu potiri potuit. Sed vero novo Pontifici Pio VII. a. 1800. Venetiis electo, quam­vis angelica indole praeditus, pacisque studiosissimus fuerit, non diu pace perfrui licuit. Praedecessori ex odio Dei et Christi ereptae sunt ditiones pontificiae, Pium VII. illis pri­vavit saciari nescia super regna et populos dominandi cupido de stercore ad imperiale solium elevati Napoleonis I., qui a. 1809. in Castro fontis bellaquei ad Vindobonam edito decreto patrimonium S. Petri vastissimo suo imperio incorporare, ipsumque Christi Vicarium, in custodiam redactum in Galliam militari manu transportandum curare, atque in exercitio etiam sacri muneris turbare, imo plene impedire veritus non est. Hac vice pontificiae ditiones in rapacissimae aquilae ungues devenerunt, quae hoc recte tempore culmen potentiae attigit. Quam autem seria fuerit voluntas Napoleonis nunquam restitu­endi patrimonium S. Petri hujus successoribus, Romanis Pontificibus, inde luculentissime elucet, quod nato a. 1811. filio suo in cunis titulum Regis Romae imposuerit. At vero vix evoluti sunt pontificii exilii quinque anni Papam Romae Dominum, ibique plaudente Europa sedentem, iniquissimum autem usurpatorem imperio ac imperiali dignitate exutum, atque in insula Helenae captivum vidit et gratulatus est mundus, in qua insula ille tot fere annos vixit, ad agendam poenitentiam sibi a Deo concessos, quot annis ipse capti­vum detinuit Christi Vicarium, in cujus onomastica die 5-a Maji 1821. animam efflavit. De tanto potentiae fastigio praecipitati ubique locorum exosa familia, sub alis tantis opprobriis saturati, tantis injuriis afflicti Papae quaesivit ac invenit asylum, quo utinam plura familiae membra abuti noluissent pro summa nominis sui ignominia et maximo S. Sedis Apostolicae detrimento. Qui Gregorio XVI. forti ac magni animi Papae a. 1846. in Ca­thedra S. Petri successit Pius IX. tertio mox Pontificatus sui anno Romam linquere, ac in fuga salutem quaerere debuit ad ictum destinatus ab iis ipsis hominibus, qui quod ex exilio in Patriam suam reverti potuerint, aut e carceribus in libertatem asserti fuerint, innatae hujus Pontificis clementiae in acceptis debebant. Vicarium suum prospere dedu­xit Dominus ad munitissimam arcem Caietam Regni Neapolitani, corda autem Europae Nr. 4401. Patrimonium S. Petri dire­ptum — preces pro Summo Pontifice in­dicuntur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom