Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XII.
35 um Sanctorum, exceptis item Sabbatis Quatuor temporum et S. Quadragesimae. Insuper usum cujuslibet pinguedinis licitum esse omnibus feriis sextis praeterquam Quatuor temporum et S. Quadragesimae, ita tamen, ut illis feriis sextis, in quibus ob vigiliam alicujus praememoratorum festorum jejunii lex observanda est, usus pinguedinis sive anserinae sive suillae in unica solum refectione indulgeatur. 4. Edoceantur fideles hanc relaxationem et indulgentiam ad jejunium Quatuor temporum et S. Quadragesimae non extendi, atque ratione abstinentiae quadragesimalis speciales quolibet anno edi solitos dioecesanos ordines observandos venire. Denique 5. mandato Apostolico conformiter moneantur fideles, ut hanc, cujus participes facti sunt, S. Sedis Apostolicae indulgentiam ac benignitatem aliquo pietatis opere, et aliqua in pauperes eleemosyna rependere satagant. Quae ultro in Apostolico Rescripto continentur, ea ad notitiam dumtaxat pertinent DD. Curatorum, qui probe norunt dubitandum non esse, quin elapso septennio S. Sedes Apostolica parem indulgentiam, paremque benignitatem Ecclesiae Catholicae in Hungária filiis impertitura sit. Denique declaro, quod absolutio a carnibus Sabbatis per annum, et concessio usus pinguedinis cujuslibet feriis sextis per annum, atque in festorum Vigiliis ad Regulares quoque utriusque sexus extendatur, illis tamen religiosis virorum aut Sanctimonialium communitatibus exceptis, quae vi specialium sui Ordinis constitutionum, non solius praecepti ecclesiastici ad abstinentiam aut plane jejunium praedictis diebus sive toto anno sive per aliquam ejus partem obligantur; Breve enim Apostolicum praeceptum dumtaxat commune ecclesiasticum relexare , minime vero specialibus constitutionibus religiosorum Ordinum derogare voluit. Datum Romae, die 26-a Maji, 1870. Joannes m. p. Archi-Episcopus.