Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XII.

33 XII. In Oecumenica Vaticana Synodo congregati Archi-Episcopi et Episcopi Hungáriáé considerantes, praeceptum abstinentiae ab esu carnium Sabbatis per annum cum ob frequen- tiorem suorum fidelium cum provinciarum austriacarum, in quibus praeceptum illud non tenet, consuetudinem, tum ob piscium, butyri porro, aliorumque idmodi esculentorum cari­tatem non in civitatibus solum, sed ruri quoque frequentissime violari, exindeque confessa- riis in S. Poenitentiae tribunali magnas multasque molestias creari, supplicuerunt Sanctissimo Nr. 2471. Breve Aposto- licum, quo praeceptum abstinentiae Sabbatis rela­xatur, feriis autem sextis et in festorum vigiliis usus cujusque pin­guedinis con­ceditur, et quae in illius promulgatione observentur. Domino nostro, ut praeceptum abstinentiae diebus Sabbati per annum pro Ecclesiae catholi­cae in Hungária fidelibus benigne relaxare, iisdemqne insuper Feriis sextis per annum, nec non in testorum jejunio consecratis Vigiliis , usum cujuscunque pinguedinis concedere dignaretur. Erga hanc supplicationem sequens emanavit Rescriptum Apostolicum : „PIUS PP. IX. Venerabilis Frater Salutem et Apostolicam Benedictionem. Ex suprema, quam uti Beati Petri Successores gerimus in Ecclesia Dei auctoritate ecclesiasticas leges gravis­simis adducti causis quandoque in bonuin et commodum fidelium relaxamus, praesertim quum id per Sacrorum Antistites a Nobis expostulatur. Jam vero quum Hungarici Regni Venerabiles Fratres Archiepiscopi, Episcopi, ac Praesules Nullius Dioecesis una tecum, ut fidelibus tuarum Dioecesium nonnulla, quod ad abstinentiam carnium quibusdam diebus ab Ecclesiae legibus praescriptam concedere velimus, petierint, Nos rationum mo­mentis ad rem prolatis maturo examine perpensis hujusmodi postulationibus annuendum existimavimus. Quare omnes et singulos, quibus hae Litterae Nostrae favent, pastora­lis Nostrae charitatis affectu prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis, et inter­dicti, aliisque ecclesiasticis censuris sententiis et poenis quovis modo vel quavis de causa latis si quas forte incurrerint hujus tantum rei gratia absolventes, et absolutos fore cen­sentes, Tibi, Venerabilis Frater, Apostolica auctoritate Nostra potestatem ad septennium dum­taxat duraturam, facimus, cujus vi omnes et singulos tuae Strigoniensis Dioecesis fideles ab abstinentia carnium Sabbatis cujuslibet hebdomadae, iis tamen exceptis, quae jejunio conse­crata sunt, absolvas, iisdemque Apostolica item auctoritate Nostra concedas, ut singulis feriis sextis, et pervigiliis infra annum salubria adhibere condimenta quaecunque, quibus tamen in uni­ca comestione jejunii diebus uti fas erit. Hanc praeterea facultatem ad septennium pariter omnibus et singulis Hungáriáé Sacrorum Antistitibus, ac Nullius Dioecesis Praesulibus de eadem Apostolica Auctoritate pro suae cujusque Dioecesis fidelibus impertimus, ideoque Tibi Venerabilis Frater, mandamus, ut singulis praefati regni Archiepiscopis, Episco­pis, ac Praesulibus nullius Dioecesis praesentium Litterarum Nostrarum exemplar ma­nu tua subscriptum et obsignatum transmittas. Durante autem septennio Tibi, Ve­nerabilis Frater, ceterisque Sacrorum Antistitibus ac Praesulibus supradictis praecipi­mus, ut singulis annis quisque in sua Dioecesi supradictum indultum ad annum pro fidelibus Dioecesis suae duraturum promulget, atque in singulis hujusmodi promul-

Next

/
Oldalképek
Tartalom